monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 5
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, NONIS SEPTEMB. <<<     >>> VII ID. SEPTEMB.

VIII ID. SEPTEMB. HIDE APPARATUS

1 Nativitas sancti Magni confessoris, discipuli et comitis beati Galli, mirabilis atque sanctissimi viri.
2 Item Zachariae prophetae, et natalis Onesiphori apostolorum discipuli.
3 Apud Africam natalis sanctorum confessorum et episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani, Fusculi, qui persecutione Wandalica, iussu Hunnici [Hunnerici] regis Ariani, crudeliter fustibus caesi, exsilio damnati sunt. Inter quos etiam episcopus, nomine Laetus, incendio consumptus est. Tunc idem tyrannus una die universas Africae clausit ecclesias, omnemque episcoporum substantiam suis episcopis condonavit.