monumenta.ch > 12
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XI. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIII. , PETRUS

EPISTULA XII. [Summo pontifici et nostro speciali Patri, domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS [humilis fratrum Cluniacensium abbas, cum sincero affectu devotam obedientiam.] HIDE APPARATUS

1 Importunus quidem saepe vobis scribendo sum, sed et ipsam importunitatem frequenter excusando, magis importunus esse formido. Quid igitur faciam? Si tacuero, mihi multisque nocebo. Si locutus fuero, fastidiosus, ut dixi, videbor. Sed de his duobus, alterum eligo. Malo vobis salva pietate paterna loquax vel nimius apparere, quam plurima vobis non celanda tacere.
2 Non pertinet quidem quod dicturus sum, ad proprium negotium. Sed quomodo alienum est, quod vestrum quolibet modo est? Est autem vestrum, totius Ecclesiae Dei in hac valle lacrymarum peregrinantis causas audire, auditas discutere, discussas iudicio apostolico diffinere. Et licet persona vestra constituta sit super gentes et regna, ut evellat et destruat, et disperdat et dissipet, et aedificet et plantet, tamen quia nec Deus, nec Ieremias propheta, cui hoc dictum est, estis, potestis falli, potestis ab his, qui ea quae non Iesu Christi, sed quae sua sunt quaerunt, decipi.
3 Hoc ne fieri possit, oportet ut fidelis, si quis fuerit, filius, quae sibi nota, vobis forte ignota sunt, Patri fideliter pandat, et, ne hi de quibus legitur: Venenum aspidum sub labiis eorum [Psal. XIII], sinceritatem vestram toxico suo inficere valeant, modo quo potest praemuniat. Nam non est parvum Dei munus a talibus liberari, maxime cum Psalmus solemnis dicat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa [Psal. CXIX]. Sed quid? Forte rursum nimis effluo, quod excusaveram adhuc incurro.
4 Reprimo ergo stylum, et unde multa dicere voluissem, et, ut aestimo, debuissem, breviter dico ad quid ista praemisi. Una quidem causa est, sola tamen non est. Hanc ad praesens dicam, reliquas suo tempori reservabo. Carthusiensis ordinis et propositi instituta quantum dilexerim, quantum diligam, quantum veneratus sim, quantum amplectar, noverunt multi: ego vero magis, Deus autem maxime.
6 Nam si mens mea me non fallit, si conscientia mea mihi quod verum est attestatur, si tandem vera est sententia divina, quae dicit: Nemo novit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est [I Cor. II], agnosco me Carthusiensium a triginta iam fere annis, hoc est etiam antequam praeesse inciperem, prae cunctis pene mortalibus amasse religionem, coluisse sinceritatem, amplexum esse veritatem.
7 Intellexi, nec me falli putavi, cunctorum Latinorum institutis, eorum propositum praeferendum, nec esse eos de illis, qui liquant culicem, et camelum glutiunt [Matth. XXIII]: hoc est qui irritum faciunt mandatum Dei propter traditiones hominum, et decimantes mentham et anethum, et cyminum (ibid.), et, iuxta unum Evangelistam, omne olus [Luc. XI], dimittunt quae sunt graviora legis, iudicium et misericordiam, et fidem.
8 Non enim praecipue in cibis, in potibus, in vestibus, in laboribus vel similibus regnum Dei consistere putant, licet haec discretive facta multum eidem regno Dei militent, sed in pietate illa de qua ait Apostolus: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae [I Tim. IV]. Epulantur vere sancti illi in mensa sapientiae, deliciantur in ferculo veri Salomonis, non in superstitionibus, non in hypocrisi, non in vanitatibus, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis [I Cor. V]. Magni ergo sunt, amandi sunt, amplectendi sunt. Et quid dicam? Invitus profero quod sentio, ratione coactus dico quod nolo.
9 Videor tangere arcam Dei, et eam manu praesumptuosa, ut quondam Oza bobus lascivientibus [II Reg. VI], sublevare. Sed non sum praesumptor, non sum, quantum ad hunc casum pertinet, dignus morte ut ille, quia securum me faciunt verba illius qui dixit: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit [Luc. XI]. Dicam ergo, nec iam ultra morabor. Audiat Pater aequo animo verba filii, nec in illis aliquid vafrum vel subdolum latere existimet.
10 Ut enim aliis litteris sublimitati vestrae nuper mandasse memini, idem esset mihi vobis mentiri quod mori. In causa, de qua adhuc agitur, Gratianopolitanae electionis, videtur mihi, quod Carthusiensis ordinis serenam diem inopinus turbo infecerit, et splendorem hactenus crystallinum nubecula nescio unde exorta fuscaverit.
11 Divisa est inter se, et quae usque ad haec tempora specialius aliis unum in Christo fuerat, hac de causa in invicem congregatio sancta compugnat. Hinc Carthusia [Hinc Carthusia. Maior nempe, sita in monte Delphinatus prope Gratianopolim. Quem locum donante S. Hugone Gratianopolitano episcopo, incolere coepit S. Bruno cum sodalibus suis anno Christi 1084, ut in Historia Vitae eius legitur apud Surium, die VI Octobr. Huius loci prior totius ordinis Carthusiani princeps est, ibique etiam generales ordinis conventus quotannis celebrari solent.], Excubiae, Durbonum [Durbonum. Domus Durbonis, sive ut alii scribunt D'Urbonis, est in provincia comitatus Provinciae, in tractu Massiliensi.], hinc Portae [Portae. Portarum Domus in provincia Burgundiae fundata fuit temporibus S. Bernardi Clarevall. abbatis, ut ex Petro Sutorio lib. II de vita Carthus., tract. III, cap. 5, et ex Chronico Carthus. Dorlandi lib. IV, caput 9, constat.], Maiorevum [Maiorevum. Monasterium Maiorevi in eadem exstat provincia, unumque est ex antiquissimis ordinis Carthus. coenobiis.], Silva [Sylva. Domus eiusdem etiam provinciae, vulgo Sylva Benedicta.], Alverium [Alverium. Quod et Arveriae in plurali numero, in eadem quoque Burgundiae Provincia.], et si qua sunt alia ad sacrum illum ordinem pertinentia loca, velut diversos parietes statuunt, et tam hi quam illi se, iuxta prophetam, pro domo Israel ascendere ex adverso et stare in praelio in die Domini profitentur [Ezech. XIII]. Dicunt hi, non debere electum episcopari, et causas quasdam, quas non est nunc meum dicere, praetendunt.
12 E converso alii: Quid, inquiunt, ad vos ista? Carthusiensis ordinis institutio est, mala, si qua noverint, his, ad quos spectat, nota facere, non autem et litigare. Eorum est, simpliciter quod sentiunt dicere, non autem palatia ad causandum intrare. Non est eremi nostrae iudiciis astare; non est eorum, qui mortui mundo videntur, in publicis negotiis actores vel defensores existere.
13 Nihil simplicitati nostrae cum astutia saeculari; nec decet ut qui in saeculo eremum elegimus, nunc de eremo ad saeculum redeamus. Quod si non decet ut illuc etiam tracti redeamus, decet ut sponte, cunctis nolentibus et reclamantibus, iudicum nos tribunalibus ingeramus? Haec est causa non quidem litis apertae, sed simultatis occultae sanctorum hominum: quae expressius nota Patri fieret, si maiestati vestrae non solo scripto, sed et verbo mihi loqui liceret.
14 Nam sunt quaedam, quae litteris tradere nolo: ea tamen quia scribere non fuit consilii, in ore dilecti fratris nostri et filii vestri Arnaldi vobis intimanda reposui.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XI. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIII. , PETRUS
monumenta.ch > 12