monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 7 > 4
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula III <<< >>> Epistula V
Epistula IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
s. C. Plinius Macrino suo s.
1 Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe desinere videatur. am singulis criminibus singulae velut causae continentur. 2 Poteris ergo, undecumque coeperis ubicumque desieris, quae deinceps sequentur et quasi incipientia legere et quasi cohaerentia, meque in universitate longissimum, brevissimum in partibus iudicare. Vale.