monumenta.ch > Plinius Minor > 5
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula IV <<<     >>> Epistula VI

Epistula V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Tironi suo s.

1  Egregie facis (inquiro enim) et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas; cuius praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare. 2  Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur. 3  A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias; quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius. Vale.