monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > sectio 10 > sectio 5 > 8
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula VII <<<     >>> Epistula IX

Epistula VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Augurino suo s.

1  Si laudatus a te laudare te coepero, vereor ne non tam proferre iudicium meum quam referre gratiam videar. Sed licet videar, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis. 2  Accidit hoc una eademque de causa. Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me, ut optima lego. Vale.