monumenta.ch > Plinius Minor > 13
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XII <<<     >>> Epistula XIV

Epistula XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Quadrato suo s.

1  Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti. 2  Occiso Domitiano statui mecum ac deliberavi, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros vindicandi, se proferendi. Porro inter multa scelera multorum nullum atrocius videbatur, quam quod in senatu senator senatori, praetorius consulari, reo iudex manus intulisset. 3  Fuerat alioqui mihi cum Helvidio amicitia, quanta potuerat esse cum eo, qui metu temporum nomen ingens paresque virtutes secessu tegebat; fuerat cum Arria et Fannia, quarum altera Helvidi noverca, altera mater novercae. Sed non ita me iura privata, ut publicum fas et indignitas facti et exempli ratio incitabat. 4  Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat. Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam (nupta haec Helvidio fuerat); rogo ut veniat, quia me recens adhuc luctus limine contineret. 5  Ut venit, 'Destinatum est' inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati. Nuntia Arriae et Fanniae' (ab exsilio redierant), 'consule te, consule illas, an velitis ascribi facto, in quo ego comite non egeo; sed non ita gloriae meae faverim, ut vobis societate eius invideam.' Perfert Anteia mandata, nec illae morantur. 6  Opportune senatus intra diem tertium. Omnia ego semper ad Corellium rettuli, quem providentissimum aetatis nostrae sapientissimumque cognovi: in hoc tamen contentus consilio meo fui veritus ne vetaret; erat enim cunctantior cautiorque. Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas. 7  Venio in senatum, ius dicendi peto, dico paulisper maximo assensu. Ubi coepi crimen attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, undique mihi reclamari. Alius: 'Sciamus, quis sit de quo extra ordinem referas', alius: 'Quis est ante relationem reus?', alius: 'Salvi simus, qui supersumus.' 8  Audio imperturbatus interritus: tantum susceptae rei honestas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines quod facias an non probent. Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere. 9  Novissime consul: 'Secunde, sententiae loco dices, si quid volueris.' 'Permiseras' inquam 'quod usque adhuc omnibus permisisti.' 10  Resido; aguntur alia. Interim me quidam ex consularibus amicis, secreto curatoque sermone, quasi nimis fortiter incauteque progressum corripit revocat, monet ut desistam, adicit etiam: 'Notabilem te futuris principibus fecisti.' 'Esto' inquam 'dum malis.' 11  Vix ille discesserat, rursus alter: 'Quid audes? Quo ruis? Quibus te periculis obicis? Quid praesentibus confidis incertus futurorum? Lacessis hominem iam praefectum aerarii et brevi consulem, praeterea qua gratia quibus amicitiis fultum!' Nominat quendam, qui tunc ad orientem amplissimum exercitum non sine magnis dubiisque rumoribus obtinebat. 12  Ad haec ego: ''Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi' nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.' 13  Iam censendi tempus. Dicit Domitius Apollinaris consul designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Postuminus, Bittius Proculus collega Publici Certi, de quo agebatur, uxoris autem meae quam amiseram vitricus, post hos Ammius Flaccus. Omnes Certum nondum a me nominatum ut nominatum defendunt crimenque quasi in medio relictum defensione suscipiunt. 14  Quae praeterea dixerint, non est necesse narrare: in libris habes; sum enim cuncta ipsorum verbis persecutus. 15  Dicunt contra Avidius Quietus, Cornutus Tertullus: Quietus, iniquissimum esse querelas dolentium excludi, ideoque Arriae et Fanniae ius querendi non auferendum, nec interesse cuius ordinis quis sit, sed quam causam habeat; 16  Cornutus, datum se a consulibus tutorem Helvidi filiae petentibus matre eius et vitrico; nunc quoque non sustinere deserere officii sui partes, in quo tamen et suo dolori modum imponere et optimarum feminarum perferre modestissimum affectum; quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur. 17  Tum Satrius Rufus medio ambiguoque sermone 'Puto' inquit 'iniuriam factam Publicio Certo, si non absolvitur; nominatus est ab amicis Arriae et Fanniae, nominatus ab amicis suis. Nec debemus solliciti esse; idem enim nos, qui bene sentimus de homine, et iudicaturi sumus. Si innocens est, sicut et spero et malo et, donec aliquid probetur, credo, poteritis absolvere.' 18  Haec illi quo quisque ordine citabantur. Venitur ad me. Consurgo, utor initio quod in libro est, respondeo singulis. Mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo reclamabant: tanta conversio vel negotii dignitatem vel proventum orationis vel actoris Constantiam subsecuta est. 19  Finio. Incipit respondere Veiento; nemo patitur; obturbatur obstrepitur, adeo quidem ut diceret: 'Rogo, patres conscripti, ne me cogatis implorare auxilium tribunorum.' Et statim Murena tribunus: 'Permitto tibi, vir clarissime Veiento, dicere.' Tunc quoque reclamatur. 20  Inter moras consul citatis nominibus et peracta discessione mittit senatum, ac paene adhuc stantem temptantemque dicere Veientonem reliquit. Multum ille de hac (ita vocabat) contumelia questus est Homerico versu: ὦ γέρον, ἦ μάλα δή σε νέοι τείρουσι μαχηταί. 21  Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem; quod denique senatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret. 22  Haec acta sunt absente Certo; fuit enim seu tale aliquid suspicatus sive, ut excusabatur, infirmus. Et relationem quidem de eo Caesar ad senatum non remisit; obtinui tamen quod intenderam: 23  nam collega Certi consulatum, successorem Certus accepit, planeque factum est quod dixeram in fine: 'Reddat praemium sub optimo principe, quod a pessimo accepit.' Postea actionem meam utcumque potui recollegi, addidi multa. 24  Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit. 25  Audivi referentes hanc imaginem menti eius hanc oculis oberrasse, tamquam videret me sibi cum ferro imminere. Verane haec, affirmare non ausim; interest tamen exempli, ut vera videantur. 26  Habes epistulam, si modum epistulae cogites, libris quos legisti non minorem; sed imputabis tibi qui contentus libris non fuisti. Vale.  



Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XII <<<     >>> Epistula XIV
monumenta.ch > Plinius Minor > 13