monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > sectio 2 > sectio 11 > 14
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XIII <<<     >>> Epistula XV

Epistula XIV

s. C. Plinius Tacito suo s.

1  Nec ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te scribo. Posteris an aliqua cura nostri, nescio; nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio (id enim superbu), sed studio et labore et reverentia posterorum. Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit, ita multos e tenebis et silentio protulit. Vale.