monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 22 > sectio 14 > 4 > sectio 10 > sectio 3 > sectio > sectio 2 > sectio 20 > sectio 15 > 15
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XIV <<< >>> Epistula XVI
Epistula XV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
s. C. Plinius Falconi suo s.
1 Refugeram in Tuscos, ut omnia ad arbitrium meum facerem. At hoc ne in Tuscis quidem: tam multis undique rusticorum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis invitus quam meos lego; nam et meos invitus. 2 Retracto enim actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et frigidum et acerbum est. Rationes quasi absente me negleguntur. 3 Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro. Tu consuetudinem serva, nobisque sic rusticis urbana acta perscribe. Vale.