monumenta.ch > Plinius Minor > 18
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XVII <<<     >>> Epistula XIX

Epistula XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Sabino suo s.

1  Qua intentione, quo studio, qua denique memoria legeris libellos meos, epistula tua ostendit. Ipse igitur exhibes negotium tibi qui elicis et invitas, ut quam plurima communicare tecum velim. 2  Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam, cui gratias ago, assiduitate et copia turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere. Vale.