monumenta.ch > Plinius Minor > 20
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XIX <<<     >>> Epistula XXI

Epistula XX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Venatori suo s.

1  Tua vero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur; quos tibi voluptati esse non miror, cum omnia nostra perinde ac nos ames. 2  Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt. Vale.