monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30 > 8 > 19 > 33 > 21
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XX <<<     >>> Epistula XXII

bnf8557.98 v  bav1561.121 r-4  Epistula XXI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Sabiniano suo s.

1 Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, venit ad me advolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit. Flevit multum, multum rogavit, multum etiam tacuit, in summa fecit mihi fidem paenitentiae verae: credo emendatum quia bnf8557.99 r deliquisse se sentit. 2 Irasceris, scio, et irasceris merito, id quoque scio; sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est. 3  Amasti hominem et, spero, amabis: interim sufficit ut exorari te sinas. Licebit rursus irasci, si meruerit, quod exoratus excusatius facies. Remitte aliquid adulescentiae ipsius, remitte lacrimis, med4736.136 r remitte indulgentiae tuae. Ne torseris illum, ne torseris etiam te; torqueris enim cum tam lenis irasceris. 4  Vereor ne videar non rogare sed cogere, si precibus eius meas iunxero; iungam tamen tanto plenius et effusius, quanto ipsum acrius severiusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum. Hoc illi, quem terreri oportebat, tibi non idem; nam fortasse iterum rogabo, impetrabo iterum: sit modo tale, ut rogare me, ut praestare te deceat. Vale.  


© 2006 - 2025 Monumenta Informatik