monumenta.ch > Plinius Minor > 24
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXIII <<<     >>> Epistula XXV

Epistula XXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Sabiniano suo s.

1  Bene fecisti quod libertum aliquando tibi carum reducentibus epistulis meis in domum in animum recepisti. Iuvabit hoc te; me certe iuvat, primum quod te tam tractabilem video, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, ut vel auctoritati meae pareas vel precibus indulgeas. Igitur et laudo et gratias ago; simul in posterum moneo, ut te erroribus tuorum, etsi non fuerit qui deprecetur, placabilem praestes. Vale.