monumenta.ch > Plinius Minor > 25
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXIV <<<     >>> Epistula XXVI

Epistula XXV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Mamiliano suo s.

1  Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas. 2  Incipio enim ex hoc genere studiorum non solum oblectationem verum etiam gloriam petere, post iudicium tuum viri eruditissimi gravissimi ac super ista verissimi. 3  Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit; quo finito aliquid earundem Camenarum in istum benignissimum sinum mittam. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas vestras dabis pennas, si tamen et tibi placebunt; si tantum sibi, continendos cavea nidove curabis. Vale.