monumenta.ch > Plinius Minor > 26
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXV <<<     >>> Epistula XXVII

Epistula XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Luperco suo s.

1  Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte: 'Nihil peccat, nisi quod nihil peccat.' 2  Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta. Tutius per plana sed humilius et depressius iter; frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur. 3  Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur. 4  Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, παράβολα. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur: tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus. 5  Cur haec? Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia. 6 ;έρι δ᾿ ἔγχος ἐκέκλιτο|gr et totum illud οὔτε θαλάσσης κῦμα τόσον βοάᾳ? 7  Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto (non ita insanio), sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos. 8  'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum.' Quasi vero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: ἄνθρωποι μιαροί, κόλακες καὶ ἀλάστορες et rursus οὐ λίθοις ἐτείχισα τὴν πόλιν οὐδὲ πλίνθοις ἐγώ et statim οὐκ ἐκ μὲν θαλάττης τὴν Εὔβοιαν προβεβαλέσθαι πρὸ τῆς Ἀττικῆς et alibi: ἐγὼ δὲ οἶμαι μέν, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, νὴ τοὺς θεοὺς ἐκεῖνον μεθύειν τῷ μεγέθει τῶν πεπραγμένων? 9  Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: νόσημα γάρ ...? Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria: τότε ἐγὼ μὲν τῷ Πύθωνι θρασυνομένῳ καὶ πολλῷ ῥέοντι καθ᾿ ἡμῶν? Ex eadem nota ὅταν δὲ ἐκ πλεονεξίας καὶ πονηρίας <τις> ὥσπερ οὗτος ἰσχύσῃ, ἡ πρώτη πρόφασις καὶ μικρὸν πταῖσμα ἅπαντα ἀνεχαίτισε καὶ διέλυσε. Simile his ἀπεσχοινισμένος ἅπασι τοῖς ἐν τῇ πόλει δικαίοις et ibidem σὺ τὸν εἰς ταῦτα ἔλεον προύδωκας, Ἀριστόγειτον, μᾶλλον δ᾿ ἀνῄρηκας ὅλως. μὴ δή, πρὸς οὓς αὐτὸς ἔχωσας λιμένας καὶ προβόλων ἐνέπλησας, πρὸς τούτους ὁρμίζου. Et dixerat: τούτῳ δ᾿ οὐδένα ὁρῶ τῶν τόπων τούτων βάσιμον ὄντα, ἀλλὰ πάντα ἀπόκρημνα, φάραγγας, βάραθρα. Et deinceps δέδοικα, μὴ δόξητέ τισι τὸν ἀεὶ βουλόμενον εἶναι πόνηρον τῶν ἐν τῇ πόλει παιδοτρίβειν, nec satis: οὐδὲ γὰρ τοὺς προγόνους ὑπολαμβάνω τὰ δικαστήρια ταῦτα ὑμῖν οἰκοδομῆσαι, ἵνα τοὺς τοιούτους ἐν αὐτοῖς μοσχεύητε, ad hoc: εἰ δὲ κάπηλός ἐστι πονηρίας καὶ παλιγκάπηλος καὶ μεταβολεύς et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine θαύματα, non ῥήματα vocantur. 10  In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed vide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehendente et maior ob haec quoque; in aliis enim vis, in his granditas eius elucet. 11  Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit? <Χρῆ γάρ, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, τὸ αὐτὸ> φθέγγεσθαι τὸν ῥήτορα καὶ τὸν νόμον· ὅταν δὲ ἑτέραν μὲν φωνὴν ἀφιῇ ὁ νόμος, ἑτέραν δὲ ὁ ῥήτωρ ... Alio loco: ἔπειτα ἀναφαίνεται περὶ πάντων ἐν τῷ ψηφίσματι. Iterum alio: ἀλλ᾿ ἐγκαθήμενοι καὶ ἐνεδρεύοντες ἐν τῇ ἀκροάσει εἰσελαύνετε αὐτὸν εἰς τοὺς παρανόμους λόγους. 12  Quod adeo probavit, ut repetat: ἀλλ᾿ ὥσπερ ἐν ταῖς ἱπποδρομίαις εἰς τὸν τοῦ πράγματος αὐτὸν δρόμον εἰσελαύνετε. Iam illa custoditius pressiusque: σὺ δὲ ἑλκοποιεῖς, <καὶ μᾶλλόν σοι μέλει τῶν αὐθημέρων λόγων ἢ τῆς σωτηρίας τῆς πόλεως, altius illa: οὐκ ἀποπέμψεσθε τὸν ἀνθρωπον ὡς κοινὴν τῶν Ἑλλήνων συμφοράν; ἢ συλλαβόντες ὡς> λῃστὴν τῶν πραγμάτων <ἐπ᾿ ὀνομάτων> διὰ τῆς πολιτείας πλέοντα <τιμωρήσεσθε>; 13  Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias; intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse. Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale.  



Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXV <<<     >>> Epistula XXVII
monumenta.ch > Plinius Minor > 26