monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 16 > sectio 5 > 27
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXVI <<<     >>> Epistula XXVIII

Epistula XXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Paterno suo s.

1  Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum proxime sensi. Recitaverat quidam verissimum librum, partemque eius in alium diem reservaverat. 2  Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur (sinebat fide); liber tamen ut factum ipsum manet manebit legeturque semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur. Vale.