monumenta.ch > Plinius Minor > 28
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXVII <<<     >>> Epistula XXIX

Epistula XXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Romano suo s.

1  Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuae perferantur: perferentur. 2  Eadem commendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. Indicas etiam modicas te vindemias collegisse: communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est. 3  Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere voluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta cognoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent. 4  Polliceris in fine, cum certius de vitae nostrae ordinatione aliquid audieris, futurum te fugitivum rei familiaris statimque ad nos evolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas perfringere nullo modo possis. 5  Tertia epistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamque visam uberiorem, quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usuris, quas ego (num parcius possum?) centesimas computabo. Vale.