monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio > Content bsbAmbergMs.77 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 23 > 29
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXVIII <<<     >>> Epistula XXX

Epistula XXIX

s. C. Plinius RUSTICO suo s.

1  Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter. Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior. 2  Proinde, cum hoc vel illud leges, ita singulis veniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est? Quid autem ego de venia quasi ingratus? Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est. Mihi tamen venia sufficit. Vale.