monumenta.ch > Plinius Minor > 31
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXX <<<     >>> Epistula XXXII

Epistula XXXI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Sardo suo s.

1  Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime (non enim mentiar), quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti. Quam multa, quam varia, quam non eadem de eodem nec tamen diversa dixisti! 2  Laudem pariter et gratias agam? Neutrum satis possum et, si possem, timerem ne arrogans esset ob ea laudare, ob quae gratias agerem. Unum illud addam, omnia mihi tanto laudabiliora visa quanto iucundiora, tanto iucundiora quanto laudabiliora erant. Vale.