monumenta.ch > Plinius Minor > 32
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXXI <<<     >>> Epistula XXXIII

Epistula XXXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Titiano suo s. Quid agis, quid acturus es? Ipse vitam iucundissimam (id est, otiosissimam) vivo. Quo fit, ut scribere longiores epistulas nolim, velim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam otiosus. Nihil est enim aut pigrius delicatis aut curiosius otiosis. Vale.