monumenta.ch > Plinius Minor > 35
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXXIV <<<     >>> Epistula XXXVI

Epistula XXXV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius †Atrio†suo s.

1  Librum, quem misisti, recepi et gratias ago. Sum tamen hoc tempore occupatissimus. Ideo nondum eum legi, cum alioqui valdissime cupiam. Sed eam reverentiam cum litteris ipsis tum scriptis tuis debeo, ut sumere illa nisi vacuo animo irreligiosum putem. 2  Diligentiam tuam in retractandis operibus valde probo. Est tamen aliquis modus, primum quod nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a recentioribus revocat simulque nec absolvit priora et incohare posteriora non patitur. Vale.