monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18 > sectio 7 > uwbM.p.th.f.12.22 > bnfGrec107.779 > 699 > sectio 7 > 39
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula XXXVIII <<<     >>> Epistula XL

Epistula XXXIX HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

s. C. Plinius Mustio suo s.

1  Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequenbav1561.135 rtissima. 2  Nam Idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa vota suscipiuntur, multa redduntur; sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis. 3 Videor ergo munifice simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam exstruero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad homibnf8557.109 rnum. 4 Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, cuius tibi videbitur generis, emas marmora quibus solum, quibus parietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatum est. 5 Quantum ad porticus, nihil interim occurrit, quod videatur istinc esse repetendum, nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas. Neque enim possunt circumdari templa: nam solum templi hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc via cingitur. 6 Est ultra viam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum ipsum porticus explicabuntur; nisi quid tu melius invenies, qui soles locorum difficultates arte superare. Vale.  

med4736.280

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik