monumenta.ch > Seneca Maior > 8
Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus VII <<<    

Casus VIII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  QUI TER FORTITER FECERIT, MILITIA VACET. Ter fortem pater in aciem quarto volentem exire retinet; nolentem abdicat. 1  PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non viderem filium, nisi abdicarem. Fortis plus quam legi aut patri (satis) est tertio mihi non redit sed relatus est. quod patriae superest, patri vindico. Fugit me filius, et quidem ad hostem. Quousque pavidus proeliorum nuntios expectabo? filii mihi vacationem peto. CESTI PII. Abdico filium, ut habeam. Non minus vacatio mea rei publicae profuit quam militia: duxi uxorem. sic descendit in narrationem: tertio audivi velut denuntiantes deos: faceret adulescens iam felicitatis suae finem. ego advocationem in unam pugnam petii. accidat, inquam, quidquid timeo, si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. 'Non timeo' inquit; hoc est, cur timeam. Obicitur mihi, quod me filius oderit. 2  ARELLI FUSCI patris. O me filio pugnante iam lassum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod viri fortis pater timeat? Miserum me, iam hosti nimis notus es, iam pro te nescioquid etiam lex timet. miraris, si, quod legi satis est, patri nimis est? 'Numquid luxuriam' inquit 'obicis? ' ego vero te etiam hortari possum in voluptates: quousque duro castrorum iacebis cubili? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus vives? simus hilares: trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies sustinuisti, tot vulnera; possum cum re publica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: 'malo gloriam quam vitam. ' hoc ergo me exanimat, quod mori tibi bav1554.31 v tam facile est. Denique uno quiesce bello. 3  POMPEI SILONIS. Causa mihi abdicandi est, ne sine filio vivam, quem tam diu non viderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est. ROMANI HISPONIS. Quid fatigatae felicitati molestus es? quid expectas, donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit res publica tam cicatricoso milite uti. Non oportet tantam virtutem sine successore concidere; ducenda uxor est, sed iam nunc te admoneo, ne unum tollas. CORNELI HISPANI. Non ante te retinere coepi quam dimisit res publica. Nullum iam tibi vulnus nisi per cicatricem imprimi potest. Adhuc diutius fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es. IUNI OTHONIS patris. Optimus virtutis finis est antequam deficias desinere. 4  Ex altera parte *** Ter fortiter *** certe pugnare abdicatis licet. ALBUCI SILI. Quis hic subitus insonuit tumultus? numquid imperator vocat? venio. Plurimum in prima acie laboravi *** Pudet me: ter victi militant. P. ASPRENATIS. 'Quousque' inquit 'periclitaberis? ' bene habet, iudices: pater me putat dignum esse, qui salvus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam venire non cogitur, non vetatur. praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: numquid necesse est? quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Pareo illi patri, qui gloria nos immortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis vulnera osculabaris. 5  ad haec nova et diversa imperia subito me circumagi putas posse? non ita est: ille in nos dominatur affectus, qui animum primus intravit; luxuria, avaritia, desidia, [iustitia] timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam[en] etiam vitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater, non sum mei iuris, cum ille proelii clamor exortus est; invadere hostes libet, obstantis cuneos gladio diducere. Hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornavit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me, etiam cum abdicas, diligis. Non animus mihi, (non) lingua constat; in alieno opere comprehensus sum; toga ipsa humeris non sedet. 6  ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: non animo (nec viribus deficiar). otium imperas animo non otioso. quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me civium deriguntur oculi, me(as) spectant manus; et adhoc, verum dicendum est, nihil patria debet mihi: numquam pugnavi nisi coactus. Credisne quicquam referre, ubi simus, quem vitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant, et totidem ad mortem viae sunt. Interdum continuatus labor firmiores facit; saepe, quod corroboraverat, desidia consumpsit. MARULLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec verebor, ne (in)utilis sit opera mea patri(ae): Athenienses abdicato vicerunt duce. quantum bav1554.32 r inter me et illum interest! ille abdicationem virtute delevit, ego merui. 7  Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est vulgaris: an filius ob id, quod sui iuris sit, abdicari possit. deinde, an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ferunt: an vir fortis abdicari possit. non video autem, quid adlaturi sint, quare non possit, nam quod et vir fortis est et totiens fortiter fecit, non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis. 8  Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; voluerunt enim videri invisum filio patrem, itaque illum malle (cum) hostibus vivere quam cum patre. paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae et propter (id) ipsum patri et moderandum et continendum. quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputaverunt hoc modo, quo SILO POMPEIUS disputavit, qui sic divisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; qui patrem habes, desinere debes, quia pater vetat. 9  aut illo modo, quo GALLIO, qui sic divisit hanc partem: hoc impero rei publicae (causa), tua causa, mea causa. sequentia duo videris quemadmodum potuerit implere; illud, rei publicae causa se imperasse, sic tractavit: primum, ut pluribus iuvenibus pateat ad virtutem aditus, non debere omnem occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde, expedire rei publicae non videri ex uno pendere: futurum, ut animi et hostium crescerent et suorum frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse rei publicae ter fortem servari, ut sit, qui ostendatur iuventuti: iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. illum sensum veterem, 'iam pro viro forti nescioquid etiam lex timet', hoc loco Gallio posuit: haec quoque, inquit, ter viro forti aut diffidit aut consulit. 10  Ne illam quidem secuti sunt tractationem, qua usus est Blandus, qui dixit: militia tibi supervacua est, invidiosa est, periculosa est. supervacua est, quia non cogeris, immo verecunde vetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis causa: consecutus es; praemii (causa): tria domi praemia sunt. et sic transit, ut diceret invidiosum esse unum hominem totiens optare omnes honores intercipere; quam periculosa res esset invidia, quam magnos viros oppressisset. hic exempla. periculosam esse militiam eodem modo collegit quo ceteri. illud unum [non] adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent; et adiecit: ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam observari ab hoste. 11  His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerant, hoc genere egerunt: non possum pati, non possum desiderium tui sustinere. hoc loco AESCHINES ex novis declamatoribus, cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda virtus, 'confitebor' inquit 'adfectus patris, quos ut quisque volet interpretetur: οὕτως ἂν καὶ δειλὸν ἐφίλουν.' videbatur hic, dum indulgentiam exprimit, non servasse dignitatem patris. Placebat autem LATRONI potius ratione retinere patrem quam affectu, cum in ratione habeat aliquem locum et affectus. 12  ASPRENAS colorem secutus est longe alium; dixit enim se non negare rei publicae bav1554.32 v viri fortis operas, sed ad necessarios casus reservare: si magnum aliquod bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco valde laudata est: nunc illi militent, quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse. sic venisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantinum apparuisset, quam quod sustinere alii duces possent; magnum intervallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem seposuit. 13  A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est verbo: παραστήσομεν ἀυτὸν τοῖς δικασταῖς ἀρειμάνιον, et sic egit, ut quereretur, quod cessarent manus suae, quod inermes essent. LATRONI non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat: detrahere illum operibus suis glo(riam ut te)merarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere. 14  Quidam pacti sunt cum patre tamquam MENTO, qui dixit semel tantum militare se velle, ut aliquid videretur rei publicae supra legem praestitisse. quidam perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires fuissent, non defuturum rei publicae (virum) fortem. non probabat hunc colorem LATRO: negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIUS RUFUS hoc colore egit, quo Mento, sed illud adiecit: pervenire ad se voces invidentium illas: 'numquid amplius pugnavit quam dum necesse illi fuit? ' quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putaverunt, ut ego militare vellem, tu vetares. 15  LATRO vehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire: iniciam manus, tenebo, novissime ante limen exeuntis cadaver hoc sternam. ut ad hostem pervenias, patrem calca. Putabat PLANCUS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit sic: χείσομαι· ὡς τεῖχος, <ὡς> τάφρον ὑπέρβηθι καὶ πατέρα. FUSCUS ARELLIUS religio(sum) patrem induxit ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controversia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri versu coepisse: δαιμόνιε, φθίσει σε τὸ σὸν μένος. GLYCON dixit: ὄψεσθε, πῶς θανάτον καταφρονῶ· τούτον πατήρ εἰμι. DIOCLES CARYSTIUS dixit: ἂν ἐπιτύχης, μίαν προσθήσεις ἀριστείαν· ἂν δ' ἀποτύχης, τρεῖς ἀριστείας;. 16 GLYCON dixit: οὐκ ἔστιν εὐοιωνιστὼν ὑπὸ κλαίοντος προπέμπεσθαι. AESCHINES, non ille orator (tunc enim non declamandi studium erat) sed hic ex declamatoribus novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: ἔστιν τι πατὴρ εἰς υἱοῦ τύχεν μαντικώτατον. DIOCLES CARYSTIUS dixit sententiam, quae non in declamatione tantum posset placere sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae varietate locum diceret: bav1554.33 r μία γάρ ἐστιν πρὸσ τύχην ἀσφάλεια τὸ μὴ πολλάκις αςὐτὴν πειρᾶσαι. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et civilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris affectus exprimeret: τίς ἐπιθυμία, τέκνον, ᾑμαγμένα πιεῖν, ᾑμαγμένα φαγεῖν; φοβοῦμαι, μή που παράταξις, μή που λοιμός, μή που πάθη σ' ἔλῃ. φοβοῦμαι περὶ τῆςς <σῆς τύχηςς>, οἴκοι μένε. τί, τέκνον, φρουάσσῃ;
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus VII <<<    
monumenta.ch > Seneca Maior > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik