monumenta.ch > Seneca Maior > 1
Seneca Maior, Controversiae, 2, Praefatio <<<     >>> Casus II

bav1554.33 r-10  Casus I HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat. 1  PORCI LATRONIS. Hancine meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista videlicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit? Quietiora tempora pauperes habuimus: bella civilia aurato Capitolio gessimus. Divitias putas aurum et argentum? ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis veneunt. Denuntio tibi, dives: etiamsi venero, dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi, ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione destituit. vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem, vidi (ab) ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore venalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem devolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras. 2  RUFI VIBI. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in frivola invitavi nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero, abdicabor; si non paruero, abdicabor. Patrem amo; haec est contumacia mea. Dives filium non habet: me dabis. dives reduxerit suos: me recipies. ita non adoptari sed commodari recuso. 3  CESTI PII. Accipe vitae meae testem, quod magni aestimas, divitem, cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi, ille amicum temptaret an hic filium. 'Abdico' inquit; hoc pater verus: quid ab eo, qui adoptabit, sperare possum? Narratio CESTI PII. Dives (sus)tulit unum filium; non fuit contentus: quid enim erat diviti unus? tres sustulit: poterat etiam in adoptionem dare. Abdicavit unum, alterum, tertium. iam nihil diviti putatis superesse? quartum addet. 4  ARELLI FUSCI patris. Quisquis es avarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa bav1554.33 v quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris? ecce turba iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, militabo, dummodo, ubicumque fuero, tuus sim. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? Unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter (di)vitias suas exempla referebas, et inter illa ponebas et divitis domum. Merito abdicasti an immerito? si immerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam: quae apud nos frugalitas est, apud illos humilitas est. 5  Perdis iterum potius filios quam recipis? Colit etiamnunc in Capitolio casam victor omnium gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est, qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor, nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque paupertatem quam patrem: utrique consuevi? Non possum agere in domo divitis filium. Si carum tibi servum venderes, quaereres, numquid saevus emptor esset. Eam mehercule horam, qua tibi irato satis faciam, interim pluris omni patrimonio puto. Hoc solum quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene, de abdicatione? 6  Ego in domum vestram intrabo, tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta vestra occupabo? tum me, si illic quid commisero, nec meus recipiat pater. Quid est, quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, convulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius, et cetera, quae morbi, non iudici sunt; abdicatio loquax est. 7  Quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo, immo , me miserum! , etiam laudatorem habeo, et eum, cui non omnes placent (hoc enim malo dicere quam 'omnes non placent'). Non tibi per multos fulta liberos domus est, neque turba lateri circumerrat, nec multus intra limen heres est, nec post me ali(us), quem retineas (quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom etiam deos cum votis patris vidisses certantis). et tutior adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus; memento, post terga vinctis manibus ductus est. tu, Crasse, post evestigata illa fugitivorum arma urbis Romanae divitissimus , qui nunc apud Parthos eges sepulchro quoque. 8  [dicta praeterea illia corruentium] (plura exempla) non refero; quotiens enim [inter divitias suas exemplo] istam posuisti domum meliores perdentem divitiis suis liberos! Hoc (animo) scio nostros fuisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas virtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa mirantes decora sua circumstetere lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando patrem bav1554.34 r vestrum rogare discite. 9  BLANDI. Tres genuit, quattuor abdicat. 'Abdico' inquit: apparet, unde venias. GALLI VIBI. Si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. 'Quare (recusas?)' respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam vicino exemplo emendaris? qui abdicat suos quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego divitis filiis invidebam, modo illi mihi. Laudat me pater, cum abdicet; laudo ego patrem, cum abdicer. haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo. 10  FABIANI PAPIRI. Ecce instructi exercitus saepe civium cognatorumque conserturi proelio manus constiterunt, et colles equis utrimque complentur, et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur. (in) illa tum multitudine cadaverum vel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem adversus hominem in facinus coegit? nam neque feris inter se bella sunt, nec, si forent, eadem hominem deceant placidum proximumque divino genus. quae tanta vos pestis, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeve furiae in mutuum sanguinem egere? 11  quod tantum malum huic generi fato vel forte (in)iunctum? an, ut convivia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enim vero (so)lacia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua (nocentes) potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an, ne quid ventri negetur libidinique, orbis servitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae divitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est, quod divitiae (non) corruperint? primum, si inde incipere velis, aedes ipsae, quas in tantum extruxere, ut, cum domus ad usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, non praesidio *** tanta altitudo aedificiorum est tantaeque viarum angustiae, ut neque adversus ignem praesidium nec ex ruinis ullam in partem effugium sit. 12 ;? in hoc pavimentum tessellatum et infusum tectis aurum? o paupertas, quam ignotum bonum es! 13  quin etiam montes silvasque in domibus marcidis ex umbra fumoque viridibus aut maria amnesque imitantur. vix possim credere quemquam eorum vidisse silvas patentisque campos, quos rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana infusus est, placidus interfluit. non maria umquam ex colle vidisse lenta aut hiberna, cum ventis penitus agitata sunt. quis enim tam pravis oblectare animum bav1554.34 v ita possit, si vera cognoverit? videlicet (haec illis placent) ut infantibus quae tangi comprendique manibus aut sinu possunt; nam magna non capit exigua mens. ex hoc litoribus quoque moles invehuntur, congestisque in alto terris exaggerant sinus; alii fossis inducunt mare. adeo nullis gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno loco aut terram aut mare imita(ntia) aegris oblectamenta sunt. et mirabere, si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent? 14  HISPANI CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, dives audiat. 'Divitem' inquit 'esse te volo': o me abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat divitum incommoda, aiebat multos divites accusatos; ego certe memini abdicatos. 'Abdico' non est patris mei verbum. 15  TRIARI. Quare abdicas? numquid dies noctesque impendo turpibus conviviis? plurimum vivo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre (miserius? si omnes boni sunt, quid isto patre) crudelius? ROMANI HISPONIS. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente dives, dicent omnes: 'quis est iste, quem magna fortuna non decet? ' 'haec est divitis quarta abdicatio.' 16  SILONIS POMPEI. Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram: hoc non mihi primum accidit. Tuus sum filius, etiam(si) abdicor. Quid videri me velis, nescio: (in)nocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat; adoptio tres abdica(vit, quartum abdica)tura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: 'in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem. ' etiamsi non abdicarer, perditurus fui. 17  Pars altera. LATRONIS PORCI. Si nescirem, quid mali esset paupertas, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabiorum imagines Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit, et iam abolita saeculis nomina per successores novos fulgent. sic illa patriciorum [eorum] nobilitas (a) fundamentis urbis [habet] usque in haec tempora constitit. adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis divitiarum convicio strepit accusantium quae consequi nequeunt. sed nulla materia in rebus humanis virtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe secernit, census in castris ordinem promovet, census iudices in foro legit. Non persua(si) tibi? (i) ergo ad illos, quos mavis sequi quam reducere. 18  FUSCI ARELLI patris. Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat saeculi. quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla fictilibus fuerunt diis. facile est, ubi non noveris divitias, esse pauperem. Quod vos liberis vestris optatis, ego meo impero. 19  Divisio. Non puto vos bav1554.35 r quaerere, quomodo haec controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; FUSCUS tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit verum est, et quod sine iure quoque rationem habet recte fit. cum de iure diceret, dixit: 'Sub arbitrio' inquit 'patris es': si in hoc subicior patri, quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim , et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo; quom itaque ei respondeo, scilicet id ago, ne desinam filius esse. atqui id(em) ago, cum respondeo emancipanti; quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar? si non licet recusare, [quare] cur potius abdicas me quam tradis? cum de officio diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi. 20  SILO POMPEIUS sic divisit: coepit a vetere et explosa quaestione, (an) in omnia patri parendum sit. etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit. deinde quaesit, an invitus filius dari in adoptionem possit. si non potest, an ob id abdicari possit, quod arbitri sui est. an, ut possit, non cum contra voluntatem patris sed cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. de(inde) officii partem tractavit et ita divisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! cum inutilem diceret, dixit patri (in)utilem esse, adoptanti inutilem esse, (sibi inutilem esse). cum patri inutilem diceret, tractavit, quam grave esset filio carere unico, (quanto) gravius eo, quem alius concupisceret; et cum diceret divitem [esse] quoque, qui tot haberet solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. cum inutilem [rem] diviti diceret, sic tractavit: futurum, ut ad suos rediret, si non adoptasset. 21  hoc loco belle videbatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias invectus est: dixit [si] posse se divitiis corrumpi, quibus corrumpi posset exercitus. cum in divitias inveheretur, dixit: aiunt multa vitia divites habere istos, et hoc gravissimum: suos non amant. nec est, quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda vitia: contactu ipso nocent transeunti. (Ti)meo, ne peccare discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! dixit futurum, ut diviti displiceret propius inspectus: ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri. dixit futurum, ut abdicaretur: sic adoptatus placuerim? ego nec meo placeo. adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota familia expellere insitivum heredem cupiente. 22  LATRO ultimam quaestionem posuit, quam fere solebat: etiamsi non recte fecit, quod adoptari a divite noluit, an tamen, (si) id bono adversus patrem animo fecit, [an] ignoscendum bav1554.35 v sit. deinde, an bono adversus patrem animo fecerit. in hac quaestione bona pars adulescentis est, patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono adversus se animo factum, sed consensum filiorum adversus patres dicturum. 23  tacitam nescioquam (inducendam verecundiam) BROCCO cuidam, non malo rhetori, visum erat, qui dixerat adulescentem videri sibi habere comperta quaedam vitia: male de se existimare eum, qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIUS omnes priores transit partes (et) statim ad hoc venit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem: volo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petit a patre paupere, ut in adoptionem diviti daretur. quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic: ä deinde sic transit, cum declamasset eam controversiam, quae posita non erat: si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo. contulit suam causam cum illo. 24  De colore magis quaesitum est: (an) adulescens debeat in divitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum, qui tantum honoris illi habet, et in amicum paternum? non dicet in eum, quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conviciorum imperaverant, non bene praestiterunt; (interim) alicuius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur; nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt; non animus illis deest sed corruptor. 25  FABIANUS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem [ad] alicui tradi, diviti nollem. et in divitias dixit, non in divitem: illas esse, quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. GALLUS VIBIUS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut (in) insaniam non casu incideret sed iudicio perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod [quodis] simulabat ad verum redegit. hic controversiam postero die, quam erat a Fabiano dicta, declamavit. 26  solebat autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: 'amorem describere volo' sic tamquam 'bacchari volo'. deinde describebat, et (ut) totiens coepturus repetebat: 'amorem describere volo'. in hac controversia plane quod voluit consecutus est, ut divitias nobis in odium adduceret: saepe enim ingessit: 'divitias describere volo', et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus sed dulcius. hoc unum occurrit, in quo pusillum inest insaniae: non me delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia (catenis) laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. 27  FUSCUS ARELLIUS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. timeo infelicem liberis domum. et alias causas dixit (licet enim plura abdicato dicere, propter quae neget), sed nuno refero, cui rei quisque maxime institerit. LATRO illo colore usus est, sodalem se tribus divitis filiis fuisse: semper, inquit, illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: 'cum primum bav1554.36 r tempestivum putabitis, patrem vestrum rogabit meus. ' ecce admonent me aptissimum esse tempus: verum est, non potest pater invenire reconciliationis aptius tempus: dives filios quaerit. 28  CESTIUS illo colore: quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illis putaverit me satis minatum, abdicabit. non faciet, inquit; atqui neminem adhuc habuit, in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANUS hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse. RUFUS VIBIUS hoc: nescio dives esse. haec in hoc loco cum diceret, excepta sunt: non est, quod putes omnibus divitias convenire; nihil est indecentius novicio divite. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu divitiarum gloriam petat. ego non dico: 'dives esse nolo', sed 'nescio'. 29  ALBUCIUS et ipse divitias insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: munera, inquit, regia respuit: cum auro dominum et † accipere. et illum locum egregie tractavit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones. trium paedagogi illic sunt. occidere me volet quisquis frugalissimus fuerit. non venenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus. 30  SILO POMPEIUS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. ecce nunc, inquit, invenit novam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent. et cum multa dixisset in divitem, dixit: non est, quod mireris, si te odi: amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum divitiarum, quod invidiosum est in hoc visum, quia ita divitias filio dare vult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem volo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur. CESTIUS. 'timeo' inquit 'ne abdicer': vellem timeres! 31  ALBUCIUS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum divite fuisse. dixisse illum sibi dubitanti, an filium tolleret: 'tolle' inquit 'in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum iudicabo. ' itaque cum et tertium abdicaret, dixit: 'quid? sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo. ' venit ad me et ait: 'redde quem educasti mihi. si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseveraverint furere, habebo hunc pro illis. ' temptavi statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestivum erat. temptavi cogere subtrahendo meum: respondit: non † tamquam possit diviti deesse filius. 32  SILO dixit: 'amicus' inquit 'abdicatorum sum'; quid ergo? mavis inimicum adoptet? si intraveris domum, videbis, an aliqui [qui] animum patris a filiis avertant. 'si reduxerit' inquit 'illos, [et] quid fiet? ' capit divitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem gravabuntur, libentissime recipiam. sic de me dives meruit, ut illi (et) dare filium paratus sim et commodare. BLANDUS hoc colore egit, ut diceret divitem inexorabilem liberis esse: omnia se fecisse, ut illum placaret. videri esse magnas causas et graves, itaque certam futuram adoptionem. 33  OTHO IUNIUS pater solebat difficiles controversias belle dicere, eas in quibus inter silentium et (apertam) actionem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos bav1554.36 v belle Gallio noster Antiphontis libros vocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc vitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores pro(ba)bant, qui non possunt coargui, [non] ut somniasse [ut] non esset antiqu(is) omnino offensio. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest, in causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim credi non debet, alteri non solet. 34 ; adulteri reo, in quem SYRIACUS VALLIUS, homo disertus, [ad] calumniam iuraverat. erat genus iudici tale: speciosum invenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est, et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine servum adulteri postulatum dominus non defendebat; mulier, in quam petebatur praeiudicium, tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo visa esset cum servo et marito. 35  Otho Iunius nullam (rem) certam posuit sed tantum circumventam (a) viro mulierem egregie tractavit. cuius actio quam utilis fuisset, statim apparuit NIGRO BRUTTEDIO dicente, qui hoc colore usus est: arcessitum a domino servum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam. maritum indignatum prosiluisse quasi (in) corruptorem. (verbo etiam corruptiore) usus est quam colore: dixit enim arcessitum servum, ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, cum secunda actione hunc colorem urgeret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum; et paene causam abstulit. et illud autem tum Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum servo. 36  Niger Bruttedius cum ageret, obiecit Syriaco, quod causam non posuisset, et [non] institit assidue, quare non appa(re)ret, quomodo servus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet; ego Theodorum, cui non semper. deinde quaeris, Niger, quare ego non narraverim: ut ista narrares, feci. et contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos XII in officio tuo fui; dic, quid in domo tua peccaverim. sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis. tamdiu vobis cordi sumus quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta, magnis [et] excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui. 37  ad Othonem redeo, a quo longius aberravi. solebat hos colores, qui silentium et significationem desiderant, bene (dicere); itaque et hanc controversiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam 'non possum' inquit 'pati sine patre': me autem bav1554.37 r sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi: impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: 'recipiat' inquit 'suos; non possum sine te pati': hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reverti voles. et illud: non amas abdicatos? domum illorum occupa. amas? serva. 38  dixit et illud: 'libenter' inquit 'pauper sum': et ego. dicet aliquis: 'quare ergo in adoptionem diviti filium? ' recipiet excusationem, si dixero: 'filii mei causa facio'; honestius etiam nunc facio, quam si filii mei (causa) facerem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; conscientia scilicet duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam supervacua esset adoptio, si non repugnasset. (et) illud: non recipio. omnia licet facias, non ego ero pater orbo divite. et illud in ultimo: scis et me non invitum esse pauperem: ego te genui, ego divitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam: nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco. crede fidei meae: hoc fieri expedit. 'quoi? ' inquit: mihi, tibi, diviti; nihil amplius dico. 39  totam [inquit] bene dixit controversiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirare(re), quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret. belle de hoc vitio illius SCAURUS aiebat illum acta in aurem legere. GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: ἀγνωμόνως ἀποκηρύττει<ς> ὁμολογῶν, ὅτι ἐφίλησα. ARTEMON dixit: οὑκ ἔστιν, πάτερ, τῶν βεβαίων κτημάτων πλοῦτος· ἑνὸς πλουσίου τρεῖς ἀπόρρητοι ὑπαντῶσιν. HERMAGORAS dixit: περιελευσόμεθα τέσσαρες ἑνὸς ἀπόρρητοι.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 2, Praefatio <<<     >>> Casus II
monumenta.ch > Seneca Maior > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik