monumenta.ch > Seneca Maior > 2
Seneca Maior, Controversiae, 4, Casus I <<<     >>> Casus III

Casus II

0  Metellus caecatus: SACERDOS INTEGER SIT. Metellus pontifex, cum arderet Vestae templum, dum Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. 1  Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metellum habuisses. Sacrorum causam ago, non Metelli; plus illorum interest, ne Metellum sacerdotem, quam Metelli, ne sacerdotium perdat. Non erat tantus Metellus, cum illi sacerdotium dedimus. Civitas sollicita pendebat: duo periclitabantur, quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus. O faciendum sacerdotem, nisi esset! Lex 'integrum' ad animum refert, non ad corpus. Lex hoc aestimari tunc voluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: servavit sacra nec vidit. 2  Extra. POLLIO ait de hoc: si caecus ante factus esset, non sustulisset; si postea caecus factus est, vidit. 3  Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis res vitanda est. hoc etiam in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus? Post sacerdotium magis est observanda debilitas; non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos. Apparet non esse propitios deos sacerdoti, quem ne servati quidem servant. 4  Extra. Hunc colorem GALLIO non probavit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum, ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere.
Seneca Maior HOME