monumenta.ch > Seneca Maior > 7
Seneca Maior, Controversiae, 5, Casus VI <<<     >>> Casus VIII

Casus VII

0  Non recepti ab imperatore: NOCTE IN BELLO PORTAS APERIRE NE LICEAT. Imperator in bello summam habeat potestatem. Trecenti ab hoste captivi ad portas nocte venerunt; imperator non aperuit. ante portas occisi sunt. imperator post victoriam reus est laesae rei publicae. 1  Non putavi meos: noverant legem. 'Cur' inquit 'trecenti perierunt? ' immo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi victores, noctu ne victores quidem. Procedens postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt, ut leges relinquant, revertuntur, ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum servorum desideraret auxilia, captivorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam mihi das notam? ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos. 2  Pars altera. Infestus trecentis fuit, iniquo collocavit loco. hoc ne argui posset, non recepit. Capti sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus. Haec postrema rogantium vox erat: 'mitte arma! certe lex non vetat.'
Seneca Maior HOME