monumenta.ch > 4
Seneca Maior, Controversiae, 6, , Casus III <<<     >>> Casus V

Casus IV

0  Potio ex parte mortifera: VENEFICII SIT ACTIO. Proscriptum uxor secuta est. quodam tempore secreto poculum tenentem (deprehendit,) interrogavit, quid esset; ille dixit venenum et mori se velle. rogavit illa, ut partem sibi daret, et dixit se nolle sine illo vivere. partem bibit ipse, partem uxori dedit. perit illa sola. testamento inventus est maritus heres. restitutus arguitur veneficii. 1  Sic egit, ut deprehenderetur; sic deprehensus est, ut exoraretur; sic bibit, ut viveret. Quod est istud venenum, quod tantum heredi non nocet? Nemo umquam tam palam uxori venenum dedit. Fugit, ne occideretur, qui dicit se mori cupere. Unus proscriptione locupletior factus est. Ut vivere vellet, uxor illi persuadere non potuit; persuasit res blandior, uxoris hereditas. Sciit, quam partem potionis hauriret. Contrarias partes gladio persecutus est, suas veneno. Occidendi finem prius victores fecere quam victi. Quid iam putabatis futurum, cum in exilium uxor testamentum tulisset, maritus venenum? Ubi est uxor? ecquid te pudet? iam etiam proscripti redeunt. Statim sumpta potione collapsa est. nolite mirari, si tam efficax venenum est: heres est qui dedit. Summis fere partibus levis et innoxius umor suspenditur; gravis illa et pestifera pars pondere suo subsidit. Apparet te diu praeparatum venenum habuisse: scisti dividere. Etiamsi potest defendi qui volenti dedit, tu potes, qui fecisti, ut vellet? Id genus veneni fuit, quod pondere subsideret in imam potionem. bibit iste usque ad venenum, uxor venenum. 2  Pars altera. Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in consilio ultimo non reliquit. o dignam, quam innocens sequar! Bellum civile egi, proscriptus sum, exulavi; quid his malis adici potest, nisi ut venenum bibam et vivam? 'Venenum' inquam 'est'; hoc qui daturi sunt, dissimulant. Venenum Cato vendidit. quaerite, an proscripto licuerit emere, quod licuit Catoni vendere.
Seneca Maior HOME