monumenta.ch > 2
Seneca Maior, Controversiae, 7, , Casus I <<<     >>> Casus III

Casus II HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  DE MORIBUS SIT ACTIO. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium rettulit. accusatur de moribus. 1  BASSI SEPULLI. Si accusasset Cicero Popillium, viveret. Occidit Ciceronem Popillius; puto, iam creditis occisum ab isto patrem. 'Ut uno ictu pereat, tantum dabo'; pro Cicerone sic libav1554.53vceat pacisci. GAVI SABINI. Quod unum potuimus, effecimus, ut veniret tempus, quo Popillius Ciceronem desideraret. 'Popilli, potes' inquit 'Ciceronem occidere; potes vel patrem.' PORCI LATRONIS. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. 'Antonius' inquit 'me iussit'; non pudet te, Popilli? imperator te tuus credidit posse parricidium facere. .Abscidit caput, amputavit manum: effecit, ut minimum in illo esset crimen, quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. pro di boni: occisum Ciceronem malos mores! 2  ALBUCI SILI. Caedit cervices tanti viri et umero tenus recisum amputat caput: i nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Ubicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absolvisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti. respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit cervices loquentis; haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit. Duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum vidistis. 3  CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: 'iam ista Cicero defendit'. Non pudet, Popilli? accusator tuus vivit. 'Quid tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? ' parricida, sic etiam tu perisses. FULVI SPARSI. Non credidisset Popillium facturum Antonius, nisi in mentem illi venisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit. MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium (quam quisquam Popillium) praeter Ciceronem defendere. Parricidam quem vivos negarat Cicero, occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit, qui accusatus est; Popillius occidit, qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum insuisset. video, quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit. 4  TRIARI. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet: lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. POMPEI SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI HISPANI. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis, postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FUSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? bav1554.54r at quam nobis paene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: 'numquid', inquit, 'est aliquis ex tuis verendus index? an nemo Ciceroni timendus est, qui cum Popillio venit?' 5  Q. HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur. proposito in rostris capite Ciceronis quamvis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IULI BASSI. 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero'; pater certe tuus proscriptus non fuit. BLANDI. Di manes Popilli senis et inultae (te) patris, Cicero, perseruntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. CAPITONIS. Deduxi ad vos reum omnium, quos terra sustinet, nocentissimum: ingratum, impium, percussorem, bis parricidam. nec tamen timeo; patroni viderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. timeo, ne causae non satisfaciam: maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem. 6  Ciceronem quisquam potuit occidere, qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto vidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine viderat Marium, in sella figuravit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est, et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit, quantam Cicero servavit. 7  Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur +revocato+ Hannibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fert adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum, in quo pro Popillio dixerat. BUTEONIS. Quantae fuit eloquentiae (qui) probavit ab eo non occisum patrem, a quo occidi poterat etiam Cicero! MARULLI. Si inimicus essem patronis, optarem, ut reus absolveretur. Turpe iudico in ea civitate Ciceronem non defendi, in qua defendi potuit etiam Popillius. 8  Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum sed in privato iudicio; declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. sic autem eum accusant, tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolvi, ut ne accusari quidem potuerit. LATRONI non placebat illum sic accusari, quomodo quidam accusaverunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod civem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgravari indignationem sed fatigari; statim illo veniendum est, ad quod properat auditor, nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo, quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit. patrocinium eius est civilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere, bav1554.54v quos potest totiens evadere; licuit enim in bello et civem et senatorem et consularem occidere; ne in hoc quidem crimen est, quod Ciceronem, sed quod patronum. naturale est autem, ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono. 9  Latro accusavit illum de moribus, primum quod sic vixisset, ut causam parricidi diceret, deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari, (quo) absolutus est: si quis, inquit, volet hodie parricidi me postulare, non poterit; quomodo, quod crimen obici non potest, puniri potest? an in bello civili acta obici non possint. honeste dixit, cum hunc locum tractaret, VARIUS GEMINUS: si illa, inquit, tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. si potest quod civili bello actum est obici, an hoc obici debeat. hanc quaestionem in illa divisit: an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas compellere. hoc loco Latro dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? deinde, an non fuerit illi necesse. potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret. necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. 10  Colorem pro Popillio LATRO simplicem habuit: necessitate coactum fecisse. et hoc loco illam sententiam dixit: miraris, si eo tempore necesse fuit Popillio occidere, quo Ciceroni mori? ALBUCIUS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset: molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLUS AESERNINUS eundem colorem aliter induxit: cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam adversus hunc metum emunivit animum; scit mortem nec immaturam esse consulari nec miseram sapienti. fiat aliquid novi, quod non expectat, quod non timet. non indignatur cervicem hosti porrigere: indignabitur clienti. Popillium aliquis vocet, ut sciat, quantum illi defensi rei profuerint. 11  SILO POMPEIUS hoc colore usus est: offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar: 'non miror; Ciceronis cliens es. tanto magis occide Ciceronem tuum. ' et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diverso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARULLUS, praeceptor noster, sic narravit: iussit, inquit, imperator, iussit victor, iussit qui proscribebat. ego illi negare quicquam possem, cui nihil poterat negare res publica? BLANDUS hoc [inquit] colore: volui, (inquit,) me excusare, dixi: 'Cicero me defendit. ' respondit: 'scio, me accusavit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.' 12  BUTEO hoc colore: 'vocetur' inquit 'ille Ciceronianus [ille] cliens, amicus; excogitavi, quomodo Cicero sua periret manu.' CESTIUS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis eram cliens: difficillimae mihi expeditiones (man)dabantur. tunc quoque vocatus sum quasi bav1554.55r ad poenam: 'i', inquit 'occide Ciceronem; nec credam' inquit 'nisi attuleris caput. ' magisque admiratus est potentiam suam, quod Ciceronem Popillio non licebat (servare, quam quod sibi Ciceronem licebat) occidere. FUSCUS ARELLIUS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset. facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum se pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: 'eo magis occide quem mori non vis. ' hic color displicebat PASSIENO, quia +ad testem+ ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur. 13  HISPO ROMANIUS vehementi colore usus est et duro; patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum. pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit; et dixit locum, aliter non potuisse pacari rem publicam, quam si ille turbator oti e re publica sublatus esset. solus ex declamatoribus in Ciceronem invectus est: quid? ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret (et) omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie tractatus est. VARIUS GEMINUS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret, antequam occideret, qui vivum laniaret. 14  ARGENTARIUS dixit: vocatus veni. post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere; quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem. hoc nec Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco, quo Popillius venit, nemo non aliquid voluit novi dicere. LATRO ait: praecluserat fores, nemo ad proscriptum recipiebatur. Popillius ut venit, admissus est. CESTIUS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper vaco. HISPANUS CORNELIUS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero? ALBUCIUS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus? Inepte SABIDIENUS PAULUS, qui induxit Ciceronem cum maxime (pro) Popillio orationem legentem; et MURREDIUS non est passus hanc controversiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianum dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis [et] tenebas manum! [est]
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 7, , Casus I <<<     >>> Casus III
monumenta.ch > 2

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik