monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, duxit aliam, sustulit ex ea filium. habebat procuratorem in domo speciosum. cum frequenter essent iurgia novercae et privigno, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio procuratoris et matris familiae. quodam tempore pater familiae in cubiculo occisus inventus est, uxor volnerata, communis paries perfossus. placuit propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito denotavit. accusat filius procuratorem caedis, ille filium parricidi. 1  ARELLI FUSCI patris. Ut audivi clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putavi. Quis ferret te voluntariam testem in forum venientem, etiamsi venires dictura pro filio? Miserrime puer, quamvis pericliter, plus tamen pro te timeo: nimium fraternis insistis vestigiis; itaque iam tibi cum matre non convenit. Quamdiu mater vixit, pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit parricidium. vis scire, quantum natura possit? etiam infans pro fratre loquitur. TRIARI. Vivo patre adultera, moriente conscia, mortuo testis. Aliquis uno teste contentus est: dabo puerum. aliquis non est uno teste contentus: dabo populum. Obicit privigno parricidium, filio mendacium. Intrat procurator qua solebat. 2  Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter: eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri; prorsus adulteri tempus. Habui patrem tam bonum, ut, cum uxorem habere vellet, tamen me novercam habere noluerit. Quo mihi lumina? tantum admissuro nefas optanda nox est. 'Quid' inquit 'ante peccavi? ' dissimile est: memento enim de homicida quaeri. potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti, ut discerneres: erat illic quem leviter volnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego novercam volnerassem. Frater, quaero, an videris procuratorem novissima nocte; nihil de prioribus quaero. 3  VIBI GALLI. Ego taceam de adulterio, quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio, quod persequitur etiam puer? Testor vos, iudices, salvom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri perversitatem! inventus est qui patrem posset occidere et novercam non posset? etiamsi quis occidere patrem non potest, novercam potest. SEPULLI BASSI. Dum perfodio parietem, aliquis sentiet. cuius vis levissimum (es)se somnum, pueri an senis an mediae aetatis? pueri? frater sentiet. senis? pater. mediae aetatis? noverca. Quaererem, quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset; nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. Non miror, si nescis, quam difficile sit patrem occidere, cum incertum habeas patrem. 4  ALBUCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes. Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conveniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram non times. Singuli se servi liberique offerebant puero: stabam ante omnis; percussor latebat post adulteram. Quid ante peccavi? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, (possem) hominem occidere sed non possem [hominem occidere] (patrem). +bonis habeo prae testes temet+ hunc in aliena potestate. Aspice corpus patris: quam gravis plaga, quam alte adactus est gladius! sic ego novercam percussissem. CESTI PII. Adulterum te esse non unum testem dabo, non corruptum: dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam graviter percussi, quam debui novercam, novercam (ne) sic quidem, quemadmodum patrem? 5  IULI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres, propter quam occidebas; mihi supervacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium: si rerum natura pateretur, obliviscendum erat mihi patris, dum occiderem. maiore licentia quae non videmus agimus, et, quamvis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui parcam, parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris: frater illam meus occupavit. BLANDI. Quam difficile est filio patrem vulnerare et quam facile privigno novercam occidere! 6  VARI GEMINI. 'Patrem' inquit 'occidisti': utrum nolui te occidere, (an) non habui potestatem? atqui vulnerata es. testor vos, iudices: nihil leviter hae manus faciunt. (tam) leviter vulnerata es; quam diligenter servata es. tu testimonium dic et ostende istud non vulnus sed argumentum. ostende vulnus: percussor ille quam timuit ne occideret! PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non videro patrem. Occidere aliquis patrem ante quam novercam potest, novercam ne post patrem quidem potest? TRIARI. Aliquis parricidio puras manus servat et inde incipit, quo pervenire difficile est? 7  Divisio. Has controversias, quae et accusationem (habent et defensionem), non eodem ordine omnes declamaverunt: quidam fuerunt, qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus LATRO fuit. FUSCUS ARELLIUS debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexit, et homines magis defendenti quam accusanti favent; ultima sit pars, quae iudicem faventem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut per comparationem duorum reorum irent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit Cestius. hoc non semper expedit: utique ei, qui imbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur. 8  in hac controversia +et duo+ tres rei; noverca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere: et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque, ne modum excedam, praeteribo. Circa vulnus novercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas. prius illa, quae belle dicta sunt, referam. 9  FUSCUS ait: destricta levi vulnere est cutis; non credas factum manu privigni, credas amatoris. PASSIENUS ait: sic leviter te vulneravit dextera illa, cui nec paries obstitit nec pater? VARIUS GEMINUS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. CESTIUS dixit, cum descripsisset, quam leve vulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses. BRUTUS BRUTTEDIUS cotidiano verbo significanter usus est: rivalem, inquit, occidit, amicam sauciavit. HISPO ROMANIUS eiusdem generis rem dixit: ostende, noverca, ostende istud, quod amator tuus vellicavit. BASSUS SEPULLIUS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit. 10  Ex illis, qui res ineptas dixerant, 'primus ibi ante omnis' MUSA voster, qui, cum vulnus novercae descripsisset, adiecit: at, hercules, pater meus tamquam paries perfossus est. MURREDIUS: patrocinium putat esse quod (ami)cae suae sanguinem misit. NEPOS LICINIUS ait: non est istud vulnus sed ludentis adulteri morsus. SAENIANUS ex illa stultorum nota sententiam protulit: non vulneravit, inquit, novercam sed viri sui sanguine aspersit, cum illa vulnerata ponatur. 11  VINICIUS, exactissimi vir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Saeniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. Saenianus in hac eadem controversia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos pervenit annos, ut intellegat, et nondum ad eos, quibus fingat. haec finitio, inquit, ridicula est, 'nihil est puero teste certius, utique quinquenni'; puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. illud venustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio. nihil est autem amabilius quam diligens stultitia. 12  MONTANI VOTIENTI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius [paratur]. Erat autem non aequos ipsi Montano: accusaverat illum apud Caesarem a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scholasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, dice(ret: 'dele)ctavit me Vinici actio. ' et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SURDINUS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Gravis scholasticos morbus invasit: exempla cum (di)dicerunt, volunt illa ad aliquod controversiae thema redigere. 13  hoc quomodo aliquando faciendum est, cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere; sic quomodo fecit in hac controversia MUSA: qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, venit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia vocis impedimenta perrupit qui plus quam quinquennio tacuerat. quia quinquennis puer ponitur, putavit, ubicumque nominatum esset quinquennium, sententiam fieri, quia LATRONI bene cesserat, qui, cum elusisset vulnus exiguum, dixit: aspicite istam vix apparentem cicatricem: rogo vos, non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem? 14  GALLUS VIBIUS improbam dixit sententiam, cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, novercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. valde enim puero CESTIUS aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratore (me) natus es. HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: κατὰ τὸν ἀδελφὸν ἤ μή. BLANDI sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum procuratorem: digitum multa significantem! 15  EUCTEMON dixit: μητρυιά, χρηστὸν εὗρον μάρτυρα. ὦ παυδίον εὐσεβές, ὦ παυδίον μητρός, ὅλον δὲ πατρός. MURREDIUS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset novercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet: pro amatore sanguini suo non parcit. NICOCRATES LACON aridus et exsucus declamator dixit: τοῦ μὲν ἰδίου μάρτυρος ἐφείσατο, τοῦ δ' ἐμοῦ κατεφρόνησεν. HERMAGORAS, cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae novercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: οὐκ ἔστιν ἡμέτερος.



Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus IV <<<     >>> Casus VI
monumenta.ch > Seneca Maior > 5