monumenta.ch > Seneca Maior > 6
Seneca Maior, Controversiae, 7, , Casus V <<<     >>> Casus VII

Casus VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Tyrannus [thema] permisit servis dominis interemptis dominas suas rapere. profugerunt principes civitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes servi dominas suas vitiassent, servos eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem servos sustulerunt. ille manu misit et filiam conlocavit. accusatur a filio dementiae. 1  ARGENTARI. Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. 'Habe hunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat. ' Sanum putatis esse qui maluit tyranbav1554.60rnum imitari quam servum? Pater noster honestis parentibus natus; qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, si tantum ingenuus fuisset? 2  CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: 'manu mittamus servum', aiebat: 'expectemus sororis nuptias'. Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus servo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse, ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogavero patrem quod gravissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est, respondebit: quod dominae servis conlocatae sunt. 3  FULVI SPARSI. Eligitur maritus, quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Gravissima ipsi quoque servo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit servare virginem. BLANDI. Fecit etiam servo iniuriam, cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est; o matrimonium omni adulterio turpius! 4  IULI BASSI. Liberata re publica quod me tristem vidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc vivit tyrannus. Virginitatem, quam sub tyranno servaverat, perdidit sub patre. Dic, furcifer: cui sororem meam virginem servasti? dic, si placet: 'mihi. ' 'Non vitiavit' inquit 'cum liceret illi': itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? 'Ex cella sua in dominae migrabit cubiculum vel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam.' 5  CORNELI HISPANI. Melioris condicionis sunt vitiatae quam virgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat, redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. 'Quid? ille' inquit 'filiam meam virginem alteri servavit? ' Nunc maritus est qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. Propositum est edictum, quod ne ferremus, fugimus. Nihil per totum publicae servitutis spatium indignius visum est, nihil dis hominibusque minus ferendum; itaque tyrannus post hoc occisus est. (Invita) desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt. 6  ALBUCI SILI. Egregius gener, cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius servus custodit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocavit, quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater fuit, ne has videret nuptias, fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, servos in crucem? Quomodo qui sic fugis, sic collocas? honestius exul es quam socer. Si voles invenire generi tui propinquos, ad crucem eundum est. 7  ARELLI FUSCI patris. Ex servo gener, [et] ex domina bav1554.60v uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest quam ista (pa)ti in libertate, quae ceteri vix in servitute? Fugimus, (ne) serviremus. Felicitatem nostram in calamitatem convertit; aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Servo libertatem dedit, filiae servitutem. servo filiam dedit, innocentiam abstulit. nescio, quid sibi velit quod servi meritum laudat; tyrannum enim laudare debebat. Servus noster (non est) stultus: tergus (et) caput suum deliciis praesentibus praetulit. si dix(er)it se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiamnunc optabo mentem. 8  Ceterae honestos invenerunt sibi viros; haec talem habet, quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et, ut domina nuberet, conserva de cellula eiecta est. Nullum in tyranno maius scelus fuit, quam quod tibi libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non violavit, violet quantum volet. iste vero +ut dices+ iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est: si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem, similem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia, in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus. 9  PORCI LATRONIS. Qui omnia tuleramus hoc fugimus. Vocat servum et, quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? (non) putasti aut semper tyrannum victurum aut semper (a)futurum patrem. Felicissimae videbuntur quibus contigit raptus tyrann(ic)us. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodit dominam a stupro, se a cruce. Cum infelici face ad dotalem suum nova nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui, quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori virum eligerem: simpliciter fatebor, fastidiebam iam eas condiciones, quae ante profectionem fuerant; aiebam: 'illo tempore et aliae virgines erant'. Non vitiavit, inquit, (in) tyrannide: o nos felices, si ne nunc quidem! 10  TRIARI. Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt. VARI GEMINI. Eadem hora et libertum fecit et generum. Hoc fecisti, quod tyrannus non cogit, nisi cum irascitur, servos ne tunc quidem facit, cum cogitur. Generum habes: qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi servum. Servis tuis paritura fratres (est). Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem bav1554.61r acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam, quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno vitiata esset, (solacium) haberemus: hoc non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias video. 11  MARULLI. Nunc sciam, an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. Hoc, quod obicio, qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet, etiamsi raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse, quibus duo, quae miserrima sunt, optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Una genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putavit indignum. VALLI SYRIACI. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. Et tamen quid ille meruit, quamdiu per dominum licuit, innocentissimus servus? 12  SEPULLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in contubernium deducta servi domina est: ita iste dexteram sororis meae, nisi dum manu mittitur, contigit? POLLIONIS ASINI. Inter nuptia(les) fescenninos in crucem generi nostri iocabantur. Miserrimum egisse me diem memini, quo servire coepit res publica; miserrimum diem egisse memini, quo in exilium fugimus; inter hos dies sororis nuptias numero. Miserrima soror, fortasse vernularum tuorum noverca es. Pater, volo ducere uxorem: dic, quam mihi ex ancillis despondeas. Contra. ALBUCI SILI. Servavit dominam. si quis tyranno indicasset, solus in cruce pependisset. 13  Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an, etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae: licet, inquit, mihi filiam meam cui velim collocare. isto modo et repudium (si) remisero genero accusabor. male collocavi filiam? et multi alii; quid tibi videntur hi, qui +abducunt filias suas avari+ sed male eam (collocavi)? nec ob hoc damnabor: tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. ego istud an sine ratione fecerim, videbimus; satis est, si sana mente feci. deinde, an sic filiam collocare debuerit. hoc in haec divisit: an, etiamsi be(ne) meruit servus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. deinde, an bene meruerit. de facto servi primum disputavit, deinde de animo. factum quale [num] est? dominam non stupravit. auge beneficia: nec dominum occidit, nec adulter domino venenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. deinde hoc beneficium eius, quod laudas, serva. alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae, sed reservata. tunc tamen solacium fuisset cum multis pati. denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocabatur, in hac matrimonium; in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus. denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manu missus est. deinde de animo servi. 14  LATRO colorem a fili parte, quare non vitiasset servos, hunc fecit: timubav1554.61visse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata re publica omnes poenas, qui contaminassent dominas suas, darent. et adventare iam tempus ultimum tyrannidi videbatur, cum (esset) ad summam perducta rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. itaque cum videret, inquit, suffigi cruci servos, clamabat: 'hoc ego futurum sciebam! ' in ultima oratione Latro dixit: servi quoque nomine tecum queri possum, quem, quia frugi fuerat, nequam fecisti. ALBUCIUS hoc colore usus est: (erat) immatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat. 15  CESTIUS dixit: ego plane non sum detracturus servo suam laudem: habuit bonam mentem, speravit posse fieri, ut, si virginem servasset, nuptiis dominae manu mitteretur. VARIUS GEMINUS ait: fortasse amicam habebat, hac delectatus non (est; nam) quidam virginum concubitum refugiunt. fortasse scit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque servos interdum frugi facit, malam fortunam timuit. et hanc sententiam, quae valde circumlata est, adiecit: an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset? et illud dixit: ad hoc, pater, ab exilio rediebas? in exilium ergo quid fugimus? 16  BUTEO voluit videri re vera mente lapsum patrem et in narratione hoc dixit: quam maestus venit domum ab edicto tyranni, quantum in sinu filiae flevit! puto illo tempore mentem esse concussam. VARIUS GEMINUS de abstinentia sic: contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus, nisi forte hoc modo mavis narrem: iam tunc sperare sororis nuptias coeperat. 17  A parte patris magis defensione opus esse dicebat LATRO quam colore. VARIUS GEMINUS factum ipsum defendit: magnos viros fecisse, ut libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit uxorem. 'sed ingenuam'. respondeo: sed Cato. plus interest inter te et Catonem quam inter libertum et colonum. quam multa commoda habet subiectus et obsequens maritus! non petulantiam timebit, non verborum contumeliam, non paelicem, non repudium. filiam meam domi semper habebo, quam eo magis desidero quod [abeo] diu ab illa afui. deinde factum liberti laudavit. 18  ALBUCIUS et philosophatus est: dixit neminem natum liberum esse, neminem servum; haec postea nomina singulis imposuisse Fortunam. denique, inquit, scis et nos nuper servos fuisse. rettulit Servium regem. SILO POMPEIUS hoc colore usus dixit: exhaustum tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se dotem, quam daret. ARGENTARIUS voluit videri puella volente se fecisse: visa est, inquit, indulgere illi; certe debuit. 19  GAVIUS SABINUS hoc colore usus est, ut, in quantum posset, dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius potuit non vitiari, quia nemo in domum nostram oculos derigebat. et fueram, inquit, (iam ante dubius, quid) facerem, cui conlocarem: quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus; quid ergo alieno potius liberto? hunc iam novi, scio, cuius in nos adfectus sit. si moriar, scio bav1554.62r me meam filiam apud hunc tuto relicturum. et hanc sententiam adiecit, quae valde excepta est: eum non contempsi generum, qui tyrannum contempserat. 20  ACCAUS POSTUMIUS hoc colore usus est: nihil est, inquit, invidia periculosius; hanc sapientes viri velut pestiferam vitandam esse praecipiunt: hanc vitavi. ingens invidia erat: 'hic nunc nobis obicit fortunam liberorum nostrorum. ' oderant filiam meam feminae, me patres quasi publici mali segregem, exprobratorem. quo uno modo honeste potui, feci filiam meam ceteris similem, fortunam meam publicae parem. sic detracta omnis invidia est: filiam non habeo honestiorem quam vos, servum frugaliorem habui quam vos. 21  HISPO ROMANIUS dixerat: maritum autem ego istum vocem raptorem serotinum? verbum hoc quasi apud antiquos non usurpatum quibusdam displicebat. eiusdem verbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIUS SABINUS, cum diceret nondum esse consummatam adversus servos publicam vindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est. 22  SATURNINUS FURIUS, qui Volesum condemnavit, maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; solebat tamen tam honeste declamare, ut scires illum huic materiae non minus idoneum esse sed minus familiarem. is in hac controversia, cum L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam: ὁ μὲν πατὴρ χείρων γέγονεν τυράννον, ὁ δὲ δοῦλος ἑαυτοῦ. Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere temptaverunt. ALBUCIUS dixit: profer mihi tabellas. quid hoc est? generum socer mancipio accepit. 23  TRIARIUS dixit: 'fugitivum, erronem non esse'; ita si malum auctorem habemus, gener noster fugitivus est? BLANDUS dixit: relegamus auctoritatis tabellas: 'furtis noxaque solutum'. haec generi nostri laudatio est. GALLIO dixit: furtis noxaque solutus est *** SPARSUS dixit: ostende tabellas. quid nobis cum isto genero? prior dominus promisit fugitivum non esse. gratulor vobis, posteri: patrem fugitivum non habebitis. VARIUS GEMINUS dixit: 'erronem non esse'; adicio fugitivum non esse, adicio noxa furtisque solutum. 24  numquid de generi tui nobilitate detraxi? POLLIO aiebat ridere se, quod declamatores decrevissent hunc utique empticium esse. Mirari vos puto, quod in hac controversia omnes declamatores mentis suae fuerint: non fuerunt. NEPOS MAMILIUS cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam; et tu sororem meam manu mitte. NEPOS LICINIUS illi non cessit; dixit enim: in illa subsellia transite servi, transite liberti, empta cognatio. et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum subripuisset: 'soror, opto tibi sterilitatem', adiecit: nec est, quod mireris me timere partum tuum: (certum) habeo sic nasci tyrannos.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 7, , Casus V <<<     >>> Casus VII
monumenta.ch > Seneca Maior > 6

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik