monumenta.ch > 2
Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus I <<<     >>> Casus III

Casus II HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  MAIESTATIS LAESAE SIT ACTIO. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam vidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 1  MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret vidisse. O miserum, si quis meretricem offendit, o miseram matrem familiae, si quoius formae meretrix invidet! nihil petenti praetor negaturus est. MUSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in provinciam uxorem a porta dimisit. ARGENTARI. Obicio luxuriam, obicio histrionium iocos, an vos [revixerunt] in convivio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere vixerunt, in convivio perierunt. 2  BLANDI. Feriatur in foro; omnes videant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summovisset. VIBI RUFI. Paratus erat accusator cum commentariis, (ut) aiebat, '(si) quid meretrix desiderarit'. In hoc tecum uxorem non misimus? Ut salva provincia sit, optemus meretrici bonam mentem. Dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares? meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris. 3  P. ASPRENATIS. Uni fortasse osculo donavit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. PORCI LATRONIS. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. 'Bibe, lictor, ut fortius ferias': ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit, qui sic bav1554.69r occisus est? Qui scio, an, in cuius gratiam occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat, tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo convivio fuit, quoi esset credendum? Facilius est, ut, qui alia meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui hoc quoque dederit, quicquam. ('Numquam) vidi': (ni)mirum numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe vidisset. 4  IULI BASSI. Inter temulentas reliquias sumptuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in convivio scobem humanus sanguis everritur. Gratulor sorti tuae, provincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses. ROMANI HISPONIS. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? scelus est in convivio damnare hominem; quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti, nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas. 5  FULVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures; quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? cadaver, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de convivio cogitat? 'Hominem' inquit 'occidi numquam vidi'; alioqui Flaminino praetore omnia alia vidisti? SILONIS POMPEI. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. 'Numquam vidi'; adice, si vis: 'nec alio praetore videre potero'. 6  ALBUCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret, ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulaverit, quot innoxios damnaverit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse polliceor: uno convivio cum sua praetura reum evolvam. Instituuntur ab isto in provincia epulae et magnifico apparatu exstruitur convivium; distinguuntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? convivii eius apparatum sensit provincia. Extrahitur quidam e carcere in convivium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim virgae promuntur, et victuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur. me miserum! imperi Romani terrore lusisti. 7  O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas voluptati sunt morientium gemitus. hic ultimus apparatus cenae fuit. (ää) In eodem triclinio video praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor provinciae imperat. In convivio constituitur catenatus qui, cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens 'di tibi' inquit 'immortales parem gratiam referant. ' quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite flebat, alius avertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat, quo gratior esset meretrici. 8  hic iste inter varios convivarum vultus submoveri iubet et miserum stare ad bav1554.69v praebendas cervices immotum. interim distinguitur mora poculis. ne sobri quidem carnificis manu civis Romanus occisus est. Non veto, quominus securi percutiatur; illud rogo, legi potius quam scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moveret an meretrix? 9  CAPITONIS. Exsurgite nunc, Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: vestri fasces, vestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quid? si, per deos immortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro convivium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid interest, convivium in forum an forum in convivium attrahas? 10  deinde descripsit, qua(nto a)liter in foro decolletur: ascendit praetor tribunal inspectante provincia. noxio post terga deligantur manus; stat intento ac tristi omnium vultu. fit a praecone silentium; adhibentur deinde legituma verba, canitur [ex altera parte] classicum. numquid vobis videor describere convivales iocos? Heu quam dissimiles exitus initiis habes! accusavit te eques Romanus, iudicaverunt equites Romani, praetor damnatum pronuntiavit, occidit meretrix. 11  BUTEONIS. Ut iste cum amica cenaret iucundius, homo occisus est. Numquid, iudi(ces), [quod] pro rostris vidistis praetorem cum meretrice cenantem? VOTIENI MONTANI. Qui sic convivatur, quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare; postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnis nationes, per omnis diffusa provincias in sinu meretricum iacet. ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit, nisi qui pepercit suo. Convivas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani: cum his ergo praetor *** 12  CASSI SEVERI. Ne de servo quidem aut captivo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est, adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam. TRIARI. Quo crimine damnatus erat? caedis? non tamen in convivio occiderat. Animadverte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges. 13  MONTANUS VOTIENUS has putabat quaestiones esse: an, quidquid in magistratu peccavit proconsul, vindicari possit maiestatis lege (reus [unum] enim, qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se non lege teneri). non quidquid peccavit aliquis in magistratu maiestatem laedit: puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, veneno uxorem suam necare; puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et veneficii. vis scire non a quo fiat ad rem pertinere sed quid fiat? privatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit, quo maiestatem populi Romani laederet. puta, amicam habet proconsul; ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico: puta, matronam corrumpit, dum proconsul est; adulterii causam dicet, non maiestatis. 14  bav1554.70r  singula, inquit, aestima quae obicis: si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animadvertisset in aliquem nullo rogante, numquid accusari posset? si non omne non recte factum hac lege vindicari potest, an id, quod sub auctoritate publica geritur. nam cum adulterium committit, (cum veneficium,) tamquam civis peccat [cum veneficium]; cum animadvertit, auctoritate publica utitur. in eo autem, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. dic enim mihi, si, cum animadvertere debeat, non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit convivali veste, si, cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est (et comparavit). 15  Deinde, si potest vindicari maiestatis lege id, quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccavit, an hoc possit: non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. is laedit populi Romani maiestatem, qui aliquid publico nomine facit; tamquam legatus falsa mandata adfert: sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator (turpe) foedus percussit: videtur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere. nunc nec viribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; (ipsi) enim imputatur, si quid fecit, non populo Romano. 'at ex te ceteros aestimant. ' non; nam et ante hunc alii fuerunt, ex quibus aestimari possit, et post hunc erunt. et singulorum vitia nemo urbibus adscribit. 16  'at tamen factum ipsum turpe est. ' sed multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. nemo paene sine vitio est: ille iracundus est, ille libidinosus. non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem venit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in convivio, quod rogante meretrice. 17  SILO POMPEIUS has adiecit quaestiones: an, si, quod facere ei licuit, fecit, non possit maiestatis lege accusari: potest, inquit; haec enim lex, quid oporteat, quaerit, aliae, quid liceat. licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et(iamsi) quod licet fecerit. licet qua quis velit veste uti; si praetor ius in veste servili vel muliebri dixerit, violabit maiestatem. deinde illam fecit quaestionem, an hoc facere ei licuerit: non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent tempore et loco mutato non licent. 18  De colore [inquit] quaeritur, quo uti debeat is, qui pro Flaminino dicit. quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANUS sed iis quae obiciuntur responsurum. 19  aiebat autem illam sententiam RUFI VIBII colorem actionis esse: [bonum setionis esse] bonum se animum habere pro reo, in quo libido omnis intra bav1554.70v meretricem esset, crudelitas intra carcerem. ipse Montanus illum locum pulcherrime tractavit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio impotentiam, cui non nocuit et filium et victorem occidere, in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. (in hoc iam), inquit, praetore, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenaverit. utrum tandem, inquit, iniqui(us) est? [quod] obiciunt, quod damnatus perierit meretrici; postulant proconsulem perire damnato. 20  Colorem FUSCUS ARELLIUS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse, quid fecerit. SILO POMPEIUS hoc colore usus est: non putavit, inquit, ad rem pertinere, ubi aut quando periret, qui perire deberet. TRIARIUS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in [contemni in] convivio (contemni) nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules, qui cotidie animadverterent; huius anno nullum esse occisum. dixit aliquis ex convivis: 'ego numquam [iratus] (vidi hominem occidi)'; dixit et mulier: 'et ego numquam'. iratus, quod clementia sua contemptui esset, 'curabo' inquit 'sciant non deesse mihi (severitatem: adducatur) sceleratus, quem videre lucem ultra non oportet! ' occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim ullum, quo nocens perire non debeat? 21  GALLUS VIBIUS dixit: 'meretrix oravit. ' timebam mehercules, ne exorasset, ut aut indemnatus (occideretur aut damnatus) viveret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte. in descriptione supplici utique illi, qui voluerunt omnia legitima supplici verba in sententias trahere, in vitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIUS: 'summove'; audis, lictor? summove a praetore meretricem. hoc non male adiecit: 'verbera'; sed vide, ne virgae tuae pocula nostra disturbent. +Silo Pompeius+ dixit: 'despolia'; meretrix, agnoscis hoc verbum? certe provincia agnoscit. 22  SILO POMPEIUS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animadvertit meretrix; 'age lege'; quicquam enim lege hic agitur? HISPANUS dixit: 'age lege'; tibi dicitur, Flamini(ne): vive sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIUS in quae solebat schemata minuta tractationem violentissime fregit: 'age lege'; scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua, hoc numquam se vidisse. MONTANUS VOTIENUS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem. 23  VIBIUS GALLUS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa vindico. ipse enim audivi Florum quendam, auditorem Latronis, dicentem (non apud Latronem; neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem. declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum. nec ulli [nec] alii conbav1554.71rtigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latro(ni), ut discipuli non audiri desiderarent sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores vocabantur, deinde in usu verbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam vendere.) 24  ut ad FLORUM revertar, ille dixit in Flaminino: refulsit inter privata pocula publicae securis acies. inter temulentas ebriorum reliquias humanum everritur caput. numquam Latro sic composuisset, ut, quia 'publicam' securem dicturus erat, diceret 'privata' pocula, nec in tam mollem compositionem sententia eius evanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos [et loco] et mensas percussum describeret. ille, cum in hac controversia descripsisset atrocitatem supplicii, adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. et illam dixit minus notam sententiam sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animadvertit in privato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calceatus quidem, nisi si, ut omnia spectaret meretrix, diligenter exegit. 25  RUFUS VIBIUS erat qui antiquo genere diceret. belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. altera eiusdem generis sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem violatam maiestatis (et) consuetudinem maiorum descripsisset, qua semper voluissent ad supplicium (luce) advocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen Asinius aiebat hanc se sententiam recipere. 26  Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: ἐπὶ τὸ δεξιὸν μαίνονται. tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, illi qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper autem ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit. 27  Sed ne hoc genus furoris protegere videar, in Flaminino tumidissime dixit MURREDIUS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitavit (ict)us securis. et illud tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut [in] impleretur (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, an sensus. omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo. 28  Ecce et illud genus cacozeliae est, quod amaritudinem verborum quasi adgravaturam res petit, ut in hac controverbav1554.71vsia LICINIUS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, perit fornici. et illud quod SAENIANUS dixit, habet sui generis insaniam: cum diceret nocte non debere sumi supplicium, post longam descriptionem +cum nunc+ ne victumae quidem occiduntur. 29  Et ad hanc controversiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES: ὡς δ' ἤκουσαν ὅτι συμπόσιόν ἐστιν, ἤριζον. EUCTEMON dixit: πάντες ἐνόμιζον, ὅτι. GLAUCIPPUS Cappadox, cum cenam luxuriosam descripsisset, indignam maiestate praetoris, adiecit: διηγήσομαι νῦν καὶ τὸν κῶμον. hoc idem elegantius dixit ADAEUS, cum descripsisset cenam nocturnam: ὡς ἐρωτικὸς ὁ κῶμος. NICETES dixit: 'οὐδέποτε τεθέαμαι ἀναυρούμενον .' ἄν ἡ πόλις εὐτυχῇ, οὐδὲ ὄψῃ. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: 'οὐδέποτε τεθέαμαι ἀναιρούμενον.' γύναι,. GLYCON dixit: ὡς δὲ ἀκηγγέλη τοῖς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ· 'πότος ἐστὶ καὶ ἑταιρα καὶ ἄνεσις', ἀνέκραγέ τις τάλας· ἐμὲ ἄπαγε, ἐγὼ γὰρ ἀδίκως κατεκρίθην.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus I <<<     >>> Casus III
monumenta.ch > 2

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik