monumenta.ch > Seneca Maior > 4
Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus III <<<     >>> Casus V

Casus IV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  QUI PATREM PULSAVERIT, MANUS EI PRAECIDANTUR. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter ex his praecipitavit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium accepit. petuntur manus eius; pater defendit. 1  CESTI PII. Felicior essem, si plures reos defenderem. TRIARI. Haec vulnera, quae in ore videtis meo, postea feci quam dimissus sum. IUNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno, quod manus illius +usum+. Ego iussi; itaque crimini meo adsum. 'Amicus' inquit 'tyranni fuit'; age, hoc tantum filius meus in arce simulavit? Procumbo ad genua vestra, iudices, ille contumax, qui cum vapularem non rogavi. 2  MUSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis, nisi ab eo, qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci prae(fi)gite. Non vindicem filium, propter quem ne a tyranno quidem impune vapulavi? Postquam occupavit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti venefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, virgines rapere. Aiebam: 'fili, fortius feri; tyrannus spectat. ' Si talis erat filius meus, qualem describitis, nescio, cui magis expedierit tyrannum vivere. O quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum, aiebat: 'frater te ferit, pater ferit. ' Sic feriunt qui volunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: validius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaveris manus in me ingessi. 3  FULVI SPARSI. Tales fuerunt, ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere. IULI BASSI. Compressas fili manus in os meum impegi; caedentem consolatus sum. PORCI LATRONIS. 'Caede' inquit 'patrem'; dum ego neglegens sum, occupavit (praecipitare) se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. 'Dura, fili: ad tyrannum tibi per patrem eundum est.' 4  BLANDI. Ut vidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum: 'tenent ecce cruentum tyranni caput! ' nunc illas praecidite. POMPEI SILONIS. Utrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. bav1554.73 v Nemo ius habet in istas manus; meae sunt. istae, etiam cum tyranno servirent, mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum, qui mori maluit, parricidam vocavi. ARELLI FUSCI patris. Rogo vos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque vestros. nemo tam suppliciter audit me rogantem, cum vapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putares illum posse tyrannicidium facere. istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus, quam cum me caederent. 5  VOTIENI MONTANI. 'Pereat' inquit 'potius'; cum sint, qui tam fortiter loquantur, vix inventus est, qui tyrannum occideret. 'Fili, fortius' inquam 'feri, ne nos colludere tyrannus intellegat'; suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae imbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad servilem dilectum Cannensis ruina compulit; quae quidquid coegit defendit. Ille quoque mihi (non) pepercisset, si unicus fuisset. ille me fratri relinquebat, hic tyranno. 'Etiamnunc' inquit 'in facie tua vulnera apparent'; fili, nocet tibi, quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis, quis haec fecerit vulnera? ille, cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et vivere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti. 6  Ex altera parte. ARELLI FUSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? 'Pater' inquit 'adest': malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IULI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, (ut) parricidae pater adsit, nos istius advocationi adsimus. Defendit quamvis nocentem. ecquid agnoscitis indulgentiam? illius est pater, qui maluit perire quam patrem caedere; infelix causam suam cum fratre iungebat. Exclamat iste: 'nihil illi mandabis! ego tibi et pro illo satis faciam? ' 'Ut validius caederem, pro re publica' inquit 'feci'; vis tu pudorem habere nec imputare idem et rei publicae et tyranno? 'Pater' inquit 'mihi adest'; at mehercules frater non adesset. habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat civis, [quisquis] isti tradebatur. 'Tyrannum' inquit 'occidi'; at patrem quantulo minus quam occidisti! 7  POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem; quomodo enim aliter efficere potuissem, ut vulnera eius videretis? Non multum refert mea, ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. gravior esse testis solet, qui a reo surgit. Talis prorsus pater, quem nemo alius posset caedere, nisi (qui) amicus esse posset tyranni. Perit, ne parricidium aut faceret aut videret. in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. 8  CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, vexato laceratoque ore vix agnoscendus. putares duos fuisse, qui cecidissent. Fecit quod debav1554.74 rbebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. 'Ego' inquit 'caesus sum: poenam remitto. ' mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. dignus est, quem invitum vindicetis; quid apud nos tantum crud(el)es patres vindicantur? 'Pater' inquit 'iussit'; ergo frater tuus impius fuit, qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites, aiebat tyrannus: 'non spectastis, quemadmodum patrem ceciderit? ' QUI PATREM CECIDERIT, MANUS EIUS PRAECIDANTUR; hanc legem moriens laudavit tyrannus. Novissime inter filium et patrem tyrannus intercessit. 9  (Divisio. LATRO sic divisit:) an non quisquis patrem ceciderit puniatur: in lege, inquit, nihil excipitur, sed multa, quamvis non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. quaedam vero tam manifesta sunt, ut nullam cautionem desiderent: [quam] quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caveri lege, ne puniatur infans, si pulsaverit patrem? quid opus est lege caveri, ne puniatur, si quis vi patrem sopitum et subita corporis gravitate conlapsum excitavit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? nondum de propria sed de communi causa loquor. si efficio [si], (ut) [quis] qui cecidit patrem possit absolvi, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio, nisi praemio fuerit. 10  Si (non), quisquis patrem [non] pulsavit, puniri debet, (an hic debeat). hanc quaestionem in partes plures divisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit: cogitate, (quam) multa [quam] tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. hoc qui cogente tyranno fecit miserior fuit ipso vapulante. illa non dicitur (impudica, quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur) sacrilegus, qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecravit. 11  an tutus sit qui patre iubente fecit: non cecidit sed paruit. et illud dixit in narratione: obstabat contumaci frater[no] vultu; intellexi non posse cogi (a) tyranno. an tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est, an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum sibi faceret [sibi] ad amicitiam tyranni. MONTANUS et illam quaestionem ultimam fecit: an, etiamsi quid peccatum est, tanto merito redemptum sit. 12  GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris: invitum, inquit, me (ne)mo vindicabit. si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius, qui caesus est. contra ait omnibus actionem dari; non enim privatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena sed manus perdere, ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rem publicam. tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici. 13  et ultimas fecit has quaestiones: an, si pio animo fecit, non teneatur; an pio animo fecerit. et illi quaestioni Latronis, an tutus sit qui patre volente fecit, ***: nunc, inquit, fingis in fili patrocinium sed tunc noluisti. et adiecit: ne dixerit idem voluisse patrem quod tyrannum. quaeritis, utri paruerit? tyrannus illum bav1554.74 v amavit, tamquam sibi paruisset. 'pater' inquit 'voluit': sed frater noluit. 'pater' inquit 'voluit': ita tu non tyranno tantum sed etiam patri dignus parricidio visus es? (et) cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit: tyrannum quoque tunc, cum amare deberes, occidisti. 14  MONTANUS partem accusatoris declamavit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex impudicitia, contumacibus ex servitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate. et induxit illum animose loquentem, qui iussus est prior patrem caedere: 'quid, si non cecidero' inquit 'quid facturus es? torquebis? occides? peius est quod imperas quam quod minaris. ' certamen erat in uno homine, utrum plus posset natura an tyrannus. 'caede' inquit: 'non caedo'. 'verbera': 'non ferio'. haec fratre audiente. et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus, magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes. 15  Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici (quam quod Marcellus Marcius dixit:) ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex vetat. 'morieris, (ni)si cecideris'; morere, ne caedas. CESTIUS dixit: tyrannus imperat, ut patrem caedas: non est novum. noluisti facere: laudaturum me putas? ego vero non laudo; alterius ista gloria est. tu fratrem (saltem) imitatus es? ARGENTARIUS dixit: tu patrem cecidisti, cum et legem nosses et fratrem. MONTANUS dixit: parricida, [voluisti] violasti patris corpus, fratris beneficium. 16  Ab altera parte hoc colore omnes declamaverunt, tamquam patre iubente fecisset. TRIARIUS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSUS IULIUS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. HATERIUS dixit: ago gratias tyranno, quod alterum filium meum custodiri iussit, ne mori posset. CESTIUS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt; quid faciat? moriatur, inquis; hoc dicis: ne caedat patrem, occidat. FUSCUS ARELLIUS dixit: complecti volo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: viderit, quantum tibi se putet debere, res publica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: diffic(il)ius est quod me iubente fecisti. MONTANUS VOTIENUS dixit in narratione: si perseveras, fili, fratrem sequar. videris, utrum caedere patrem malis an occidere. 17  Hanc controversiam et ab ASILIO [et a] SABINO bene declamari memini: describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. o te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. illud non probavi, quod multa in re severa temptavit salse dicere. erat autem urbanissimus homo, ut vobis saepe narravi, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret. 18  memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et videretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obversari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei; deinde post iudicium, cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset, 'at mehercules' inquit 'tibav1554.75 rmebam, ne uno rhetore plus haberemus'. et testis productus cum interrogatus esset, an accepisset a parte (adversa ***) sestertia, dixit accepisse; an haberet: (scire se) negavit. deinde interrogatus, an calumniam haberet, 'ipse' inquit 'neglegentiam meam nosti; an habeam, nescio, accepisse me scio. ' et in Domitium, nobilissimum virum, in consulatu cum thermas prospicientis viam Sacram aedificasset, coepisset deinde rhetores circumire et declamare, 'ego' inquit 'sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: πρῶτον κολυμβᾶν, δεύτερον δὲ γράμμα'. 19  Duas eius urbanas res praeterire non possum. secutus erat in provinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare, ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillum magistratui Cretensium summitte(re). surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. 20  postea deinde offendit illos tota comitum cohors; oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat, ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur (erat inter infames maxime et invisos homines Turdus). cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. postea hoc Sabino, cum causam diceret, obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus es(se)t ex carcere in senatum postulaturus, ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a vobis peto, sed ut me aut mori velitis aut vivere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: saepe qui misereri potuit misericordiam rogat. 21  et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse, 'homo' inquit 'adhuc indemnatus, ut possim vivere, parricidas panem rogo. ' cum movisset homines et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: rogavit, ut in lautumias transferretur; non est, inquit, quod quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa (enim) minime lauta res est. Hoc rettuli, ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile es(se)t naturam suam effugere. quomodo posset ab illo obtineri, ne in declamationibus iocaretur, qui iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit? 22  MURREDIUS non degeneravit in hac controversia, nam colorem stultissimum induxit: voluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum; dum retineo, dum luctor, visus est patrem cecidisse. Unum ex his, quos audivi declamantis, scio MENTONEM usum non patrono patre sed advocato. ipsum tyrannicidam induxit dicentem et (hoc) colore usus est: non iussum se a patre (quia aiebat incredibile omnibus videri patrem coram tyranno caedi se iussisse) sed inisse se parricidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perveniret, per amicitiam ad tyrannicidium. haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus bav1554.75 v adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: vos ego tunc respexi, templa, leges, rem publicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa, qua frater effugerat.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus III <<<     >>> Casus V
monumenta.ch > Seneca Maior > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik