monumenta.ch > 1
Seneca Maior, Controversiae, 10, Praefatio <<<     >>> Casus II

Casus I HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  INIURIARUM SIT ACTIO. Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus (in)spoliatus inventus est. adulescens sordidatus divitem sequebatur. dives eduxit in ius eum et postulavit, ut, si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: 'accusabo, cum potero' et nihilominus sordidatus divitem sequebatur. cum peteret honores dives, repulsus accusat iniuriarum pauperem. 1  VIBI GALLI. Gratias ago diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. 'Non ambulabis', inquit, 'eadem via qua ego, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si magistratus esset. ALBUCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis est; quod non accusavi, timoris est; quod repulsus est, vestrum est. Non taceam, qui adhuc vivo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones: 'quare iste honores bav1554.81v illo vivo numquam petit? ' Ego vero omnes [quero omnes] (precor,) ut me in inquisitionem paternae mortis adiuvent. et ad tua genua, dives, venissem, nisi timerem, ne invidiam tibi fieri diceres. et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto, nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri, quod non audeo, sed vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! dum libere loquitur, multos offendit; neque enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. Ut iste ait, 'causam meam populo probavi'. 2  IULI BASSI. Quando autem istis divitibus non sordidati sumus? 'Accusa' inquit: pauper divitem, lugens candidatum ego accusem? ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius vocavit: 'reum' inquit 'me perage, perora'. quis haec loquentem auderet accusare? 'Cur me' inquit 'sequeris? ' quasi aliud iter pauperes, aliud divites habeant. CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad vos veni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem; et fortasse iam inveni. Cum subito pater meus in media civitate, quid me intueris? quid observas, quid dicam?, subductus est. 3  ARELLI FUSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu non est fortunae meae; ista divites possunt. satis est, si vivimus. Cum (in)spoliatum cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor, nescio; quisquis fuit, quasi dives spolia contempsit. 'Quare' inquit 'me sequeris per publicum? ' facinus indignum commissum est: dives et pauper eadem via incessimus. MOSCHI. 'Accusa' inquit; ubi est, qui primo coeperat [acceperat]? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: viveret. 'Quare' inquit 'me reum non facis? ' qui(a) accusatorem me non times. Mortuo patre, timeo [mi] enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet [et], si dixero 'occiso'. Occisus est pater meus; a quo, si permittitis, nescio. 4  IUNI GALLIONIS. 'Sordidatus es', inquit 'fles'; quid aliud facere possum filius occisi pauperis? pater meus in media civitate salvis legibus occisus est: quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi invenero, cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc vocem meam. adhuc nescio; delibero interim et illam induo vestem, quam patri meo reliquit percussor. 'Cur me sequeris? ' magistratus post terga sua non summovent. 5  FULVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? 'Cur non agis? ' quia vis tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius vestem mutavi. ARGENTARI. Non vis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. CLODI TURRINI patris. 'Quare' inquit 'sordes sumpsisti? ' quid ergo? [non] ne lugebo quidem quem vindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri, quem adhuc tacitus fleo. 6  PORCI LATRONIS. Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit. bav1554.82r 'Accusa' inquit 'me'; unde tam securus es? invenisse videris, quis alius occiderit. Non erat praeda, quam grassator sequeretur, sed erat summa virtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuvat, et plerum(que) omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat vivo illo provocare nos, ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem: si pauper accusandi divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est! 7  Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non invidiosum vestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus, ut ne ipse quidem negat, dives fuit, et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam [a] reo. crescere deinde in dies odium alterius impotentia, alterius libertate. dives nihil aliud quam nos pauperes aestimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper invicti. quis de nostra interim morte cogitaverit, nescio; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et adversus paupertatem totam regiam suam effundit: 'cur me non accusas, non postulas? ' vix temperabat, quin diceret: 'quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curavi eum, qui tantum mecum litigaverat?' 8  Civitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument. inter civilia certamina tantum in ultionem satis est, quantum quisque ad male dicendum occupavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audivit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! in Cn. Pompeium terra marique victorem fuit qui carmen componeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem; fuit aliquis, qui licentia carminis tres auratos currus contemneret! M. Brutus atrocissima eum eloquentia lacerat, cum quidem eius civili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait. atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit, ne esset reus, ut etiam disertus esse curaverit. solus hic est in nostra civitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior. 9  LATRO sic divisit: an in re iniuria sit. nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; (nonne omnes lugentes? te secutus sum;) quam multi faciunt! omnia iniuriae genera comprehensa sic: pulsare non licet, convicium facere contra bonos mores non licet. (Hoc loco SCAURUS dixit: nova formula iniuriarum componitur: 'quod ille contra bonos mores (tac)uit'.) etiamsi in re iniuria est, an, si non malo animo bav1554.82v facit, tutus sit; an malo animo faciat. hoc Latro in duas quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit. deinde, an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem, an, quod licet cuique facere si facit, iniuria(ru)m non teneatur. licet, inquit, flere, licet ambulare qua velis, licet vestem quam velis sumere. nihil, inquit, licet in alienam invidiam facere. sordidatus es: non queror, sed si sordes tuae invidiam mihi concitant, queror. 10  De colore quaesitum est: quidam aperte invecti sunt in divitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam viam. cum praeter haec nihil sit, LATRO volebat videri invenisse quartum genus, ut hoc modo in divitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas, propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inventus est, et cetera. hoc est autem medium illud genus nec dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit. 11  ALBUCIUS nihil dixit in divitem; hoc colore declamavit: committit, inquit, iniuriam, si quem non postulavit accusat. 'quare' inquit 'sequeris me? ' ut aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut scias me in (hoc) habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam vindicatae mortis: tu solus potes, si voles, invenire, quis occiderit, tu accusare. 'at me quidam propter hoc suspectum habent'. potes discutere istam suspicionem: quaere, quis fecerit. 'ut scias' inquit 'te invidiam mihi facere', cum dixissem: 'accusa me', non negasti te accusaturum sed respondisti: 'accusabo, cum potero. ' ignosce mihi; non magis quemquam adhuc accusare possum quam absolvere. quaero, quis fecerit. 'haec levia argumenta sunt. ' vana sunt quae alios tangunt, quod inimicus es, quod ille inspoliatus inventus est? non est, quare accusem; est, quare suspicer. 12  RUFUS VIBIUS hoc pro colore posuit: sordidatus sum; lugeo; sequor te; ut tutior sim. timeo nescioquem illum, qui patrem meum occidit. scio me, quamdiu tecum fuero, perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MURREDIUS, ineptissime dixit: quare te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. MOSCHI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inveniam, quis fecerit. hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico imputare; ad divitem veniet. multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in convicium sed periculum divitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putavit et ad positionem controversiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat, quis tam potens alius est? vestem sine dubio ille nescioquis percussor concupierat. dicet aliquis: 'quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? ' non; ideo non accuso. 13  HISPO bav1554.83r ROMANIUS palam accusavit et dixit non causam sibi desse sed vires, et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. BASSUS IULIUS in hac controversia dixit: 'quare me sequeris per publicum? ' facinus indignum, iudices, factum est: pauper et dives [ex] eandem terram calcavimus! consectari autem solebat res sordidas et inveniebat, qui illas unice suspicerent. memini illum declamantem [declarasse] controversiam de lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit, ne in lupanar accederent, et foveam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur rei publicae laesae. audit illum declamantem ALBUCIUS, fastidiosus auditor eorum, quibus invidere poterat; admirabatur hanc Bassi sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses. 14  (Idem LATRONIS illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, (quae) summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura dividunt. et illam: produc iam sacerdotes tuas. et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar de(di)catum est.) ipse autem laudabat haec utique (quae) adaequaret, nam in hac ipsa controversia, ne Bassus videretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuvenes propter dipondios tuos? 15  EUCTEMON (a) fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: διὰ τοῦτο ασφαλέστατόν ἐστιν μετὰ πλουσίων περιπατεῖν. et idem: διὰ τί σιγῶ ; ὁ πατήρ μου λέγων ἀπέθανεν. HERMAGORAS dixit: κτίσωμεν ἰδίᾳ, ὦ πένητες, πόλιν· οἱ γὰρ πλούσιοι τὴν αὑτ ***. illud in narratione: ὑπὸ τίνος ἀνῃρέθη, οὐκ οἶδα. εἷχεν ἐχθροὺς φύσει παρρησιαστὴς κακηγορεῖν δυνάμενος. ARTEMON dixit: ὅταν εὕρω τὸν φονέα, τότ' αὖ γράψομαι· καὶ τότε δή, ἄν εὕρω πένητα.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 10, Praefatio <<<     >>> Casus II
monumenta.ch > 1

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik