monumenta.ch > 3
Seneca Maior, Controversiae, 10, , Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  DEMENTIAE SIT ACTIO. Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa parte haberet patrem et fratrem. victis partibus suis et occiso marito venit ad patrem. non recepta in domum dixit: 'quemadmodum tibi vis satisfaciam? ' ille respondit: 'morere! ' suspendit se ante ianuam eius. accusatur pater a filio dementiae. 1  PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne victor quidem voluit; excusavit victos, quin restituit. 'Quoniam reposcis vitam quam dedisti, accipe. ' Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. MOSCHI. Inquinasti filiae sanguine penates, quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit. hoc ille propter filiam praestitit. ARELLI FUSCI. 'Quemadmodum tibi vis satisfaciam? ' hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. Quam periculose istum offendo, qui, simul irasci coepit, nescit ignoscere! 2  CLODI TURRINI patris. 'Morere! ' Quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque vestrum suadebat puellae: 'ad iratum patrem venis. in quas potes te compone blanditias, roga, deprecare. si nihil proficies, habes, quemadmodum cogas: morituram te denuntia. ' Hoc quod ignovisti, victor, ad viros pertinet, illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. 'Quare secuta est virum? ' adeo tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in (quae) filiam tuam solebas sanus hortari: 'aliqua spiritum viri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit'? impendisset se puella viro, nisi servasset patri. 3  FULVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo volutatur. quid exhorruistis? paterna satisfactio est. Nostis domus nostrae legem: aut vincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio, qua filia exoratum sibi patrem non sentit? ALBUCI SILI. Utrae meliores partes essent, soli videbantur iudicare di posse. 'Si vis satisfacere mihi, morere. ' quod ad me attinet, irascare malo. Si parricidium (esset) fuisse in diversis partibus, numquam defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leve iudicasti crimen, de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri. 4  BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset, utrum marito perisset an patri. Ubi (i)stud vidisti, ubi audisti? bav1554.85v nego te istuc in bello didicisse. MARULLI. 'Meruerat' inquit 'mori'; etiamnunc accusas? certe iam tibi satisfactum est. O novum monstrum! irato victore vivendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Utinam intervenissem; non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diversas partes, uxor suas. 5  LABIENI. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo viro nihil speciosius civilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris vivere, si tamen ullius voluisset. Optima civilis belli defensio oblivio est. MUSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar avertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Pervagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem; usque (in) infimae plebis supplicia descendit. nihil in civitate nostra immune a victoris ira praeter feminas fuit. hanc laudem miserae urbi servare licuit. Aut pater noster aut victor insanit. 6  MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat. non fatigatur: scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro, in quanto periculo sim: nescit placari iratus et voce etiam [si] filiae excanduit. TRIARI. An non exoraretur victor, cum pro alio (victo rogaret filia, pro alio) pater? 'Morere! ' illi quoque, quibus animadvertere in damnatos necesse est, non dicunt 'occide', non 'morere' sed 'age lege'; crudelitatem imperi verbo mitiore subducunt. 7  Divisio. LATRO usus est in hac controversia illa calcata quaestione, an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam: impotens sum, crudelis sum, immitis; non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. dic: 'desipis, nihil intellegis'; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam, dicam: 'in senatu non stulte sententiam dixi'. quid tibi videor fecisse dementer? partes male (el)egi? multa debes dementiae signa colligere. damnare non potes patrem propter verba, immo propter verbum. 8  Si damnari dementiae aliquis pater etiam non demens ob aliquod improbandum factum potest, an hic possit. hoc in duo divisit: an, etiamsi hoc animo dixit, ut filiam mori vellet, damnandus tamen non sit. hic accusatio filiae contrarias partes et patri (et fratri) sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. animadvertit Manlius in filium et victorem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes sed futuros; vide, an sub his exemplis patri fortius loqui liceat. 9  Deinde, an non eo animo dixerit, ut illam mori vellet: dixi, inquit, iratus, cum vellem castigare, non occidere. TURRINUS CLODIUS belle dixit: nolite mirari, si durioribus verbis utor: non sum processurus ultra verba. minabor, deinde ignoscam. fecit et victor. 10  GALLIO et illam quaestionem fecit, an non (ob) hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit: perit, inquit, propter desiderium viri. alioqui unius verbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore bav1554.86r et attonita, quem virum patre relicto secuta fuerat, reversa consecuta est. 11  SILO POMPEIUS huic quaestioni praeponebat illam, ex qua in hanc transitus fit, an, etiamsi propter hoc verbum patris perit, damnari tamen pater non debeat; nec enim eventus imputari debet cuiusque rei sed consilium. si post hoc verbum puella vixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc verbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam videri patris. post hanc quaestionem faciebat illam, an ob hoc perierit. 12  Color a parte accusatoris simplex est. (LATRO) ait patrem durum fuisse, crudelem; bono publico hunc non fuisse [a] partium ducem. dixit, inquit, eo vultu, ea adfirmatione, ut videretur non iubere tantum sed occidere. Hoc loco dixit TURRINUS CLODIUS: hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit res publica, imperator, quantum tibi debeat, cui sine sanguine satisfactum est. Omnes (a parte patris eodem fere colore usi sunt; omnes) enim dixerunt patre nolente illam perisse. 13  GALLIO dixit: nondum mihi videbatur scire, quid meruisset. volui illam intellegere crimen suum. CESTIUS hoc colore: contumaciter, inquit, rogavit, sic quomodo periit: non vultu demisso, non summissioribus verbis, nondum tamquam victa. nihil agnovi filiae, nihil victae. primum, quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur? 14  ARGENTARIUS ait: nos ducem exoravimus, quorum liberi in diversis partibus fuerant; diximus: 'ignos(ce; licebit) nobis severis esse, si licuerit esse securis. ' Quid peccavi, quod filiam ex hostium castris venientem non primo verbo recepi? TURRINUS CLODIUS ait: volui fratrem sorori dare beneficium: 'eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur. ' Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere? SILO GAVIUS dixit: volui illam mora torqueri: 'sine' inquam 'et iterum et tertio roget; ne mitissimus quidem victor statim ignovit.' 15  LABIENUS ait: non sum statim exoratus. et si vixisset, non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. 'at victor cito exoratus est. ' noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANUS de morte eius hoc dixit: etiam morte patri quaesivit invidiam. Iterum illam nobis vir abduxit. ALBUCIUS ait: tuto me [ait] putavi loqui fortius. non dubitavi enim, quin frater illi dicturus esset: 'non est, quod timeas, exorabitur. si difficilior erit, ego illum rogabo'; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi ego quicquam *** sorori tuae maritus. 16  MONTANUS VOTIENUS dixit: Non est, quod putes illam cecidisse irae patris: cui vixerat perit, illi se cui addixit impendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixisset non propter patrem illam perisse: 'Quid ergo? ' inquis, 'propter quem? ' scis illam unum habuisse, pro quo mori posset.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 10, , Casus II <<<     >>> Casus IV
monumenta.ch > 3

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik