monumenta.ch > Seneca Maior > 1
>>> Seneca Maior, Suasoriae, Casus II

bav1554.2r  Casus I HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  (Deliberat Alexander, an Oceanum naviget) 1  . . . sinunt. cuicumque rei magnitudinem natura dederat, dedit et modum. nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere sed semper inde, ubi desisse videatur, novam exsurgere. facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse, qua mundo lucere satis est. intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, quae profunda ista vastitas nutrit; confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies; ipsum vero grave et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Tua est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil. 2  ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus revocat. vicimus qua lucet. Nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi. MOSCHI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noveram, vici; nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt, quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes, quorum non iuga victor miles calcaverit? Ultra Liberi patris trophaea constitimus. non quaerimus orbem sed amittimus. Immensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura subduxit oculis, aeterna nox obruit. MUSAE. Foeda belvarum magnitudo et immobile profundum. testatum est, Alexander, nihil ultra esse, quod vincas; revertere. 3  ALBUCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est. nihil infinitum est. Modum magnitudini facere debes, quoniam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem Fortuna victoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est: Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum; maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum pervenit, incremento non bav1554.2 v reliquit locum. non magis quicquam ultra Alexandrum novimus quam ultra Oceanum. MARULLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? orbem, quem non novi, quaero, quem vici, relinquo. 4  FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. immanes propone belvas, aspice, quibus procellis (Oceanus) fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est. nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum. rudis et imperfecta natura penitus recessit. ista maria ne illi quidem petierunt, qui fugiebant Alexandrum. sacrum quiddam terris natura circumfudit Oceanum. illi, qui iam siderum collegerunt meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne terras velut vinculum circumfluat an in suum colligatur orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, habeat an spiritum. quid agitis, commilitones? domitorem[que] generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis, quod adhuc quid sit disputatur? memento, Alexander, matrem in orbe victo adhuc magis quam (pa)cato relinquis. 5 Divisio. Aiebat CESTIUS hoc genus suasoriarum aliter declamandum, (cum magis adulandum) esset quam suadendum. non eodem modo in libera civitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen, ut delectent, suadenda sunt. et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis [us] veritatem pati; Alexandrum ex iis esse, quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. denique, ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit: orbis illum suus non capit. itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit propter intempestive liberos sales. nam cum se (deum) vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset ICHOR, OIOS PER TE REEI MACHARESSI THEOISIN. ille se ab hac urbanitate lancea vindicavit. Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. Ciceronem missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est. deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed timeo, ne ille nos gladio bav1554.3 r ANTIMUCHTERISE.' 6 In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est. aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam, ut multa adulatione animus eius permulceretur, servandum tamen aliquem modum, ne non veneratio (videretur sed irrisio) et accideret tale aliquid, quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae sed castigatae sunt. nam cum Antonius vellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis (suis) subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et DIONUSON salutaverunt. belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset: dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Minervam suam et rogaverunt, ut duceret. Antonius ait ducturum sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. tum ex Graeculis quidam ait: KURIE, O ZEUS TEN METERA SOU SEMELEN APROICHON EICHEN. huic quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur, complures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur, sicut ille, qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: 'OCHTAOUIA CHAI ATHENA ANTONIO. res tuas tibi habe.' 7 bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala Corvinus desultorem bellorum civilium vocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde transit ad Antonium, novissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. (hic est Dellius, cuius epistulae ad Cleopatram lascivae feruntur.) cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: 'et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere.' 8 Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque ad propositum revertar. aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic divisit, ut primum diceret, etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse: satis gloriae quaesitum. regenda esse et disponenda quae in transitu vicisset. consulendum militi tot victoriis lasso. de matre illi cogitandum. et alias causas complures subiecit. deinde illam quaestionem subiecit, ne navigari quidem Oceanum posse. 9  FABIANUS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse. at rationem aliam primam fecit: modum imponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas, quae arbitrio suo bav1554.3 v constitit. dixit deinde locum de varietate fortunae, et, cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.' 10  secundam quoque quaestionem aliter tractavit; divisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse. hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam non patientem navigationis. novissime: ut posset perveniri, tanti tamen non esse. hic dixit incerta peti, certa deseri: descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset. hic matrem, de qua dixit: 'quomodo illa trepidavit, etiam quod Granicum transiturus esses!' 11  GLYCONIS celebris sententia est: TOUTO OUCH ESTI SIMOEIS OUDE GRANICHOS. TOUTO EI ME TI CHACHON EN, OUCH AN ESCHATON ECHEITO. hoc omnes imitari voluerunt. PLVTION dixit: CHAI DIA TOUTO MEGISTON ESTIN, OTI AUTO MEN META PANTA, META DE AUTO OUTHEN. ARTEMON dixit: BOULEUOMETHA, EI CHRE PERAIOUSTHAI. OU TAIS ELLESPONTIAIS EOSIN EFESTOTES OUD' EPI TO PAMFULIO PELAGEI TEN EMPROTHESMON CHARADOCHOUMEN AMPOSIN. OUDE EUFRATES TOUT ESTIN OUDE INDOS, ALL EITE GES TERMA EITE FUSEOS OROS EITE PRESBUTATON STOICHEION EITE GENESIS THEON, IEROTERON ESTIN E CHATA NAUS UDOR. APATURIUS dixit: ENTHA MEN E NAUS ECH MIAS FORAS (EIS) ANATOLAS, ENTHA DE EIS TAS AORATOUS DUSEIS. CESTIUS (dixit, cum saevitiam maris) descripsit: fremit Oceanus, quasi indignetur, quod terras relinquas. 12  corruptissimam rem omnium, quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant DORIONIS esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare deiecit: *** haec quomodo ex corruptis eo perveniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. tumidum est OROUS OROS APOSPATAI. Vergilius quid ait? rapit haud partem exiguam montis. ita magnitudini [scedat] studet, (ut) non imprudenter discedat a fide. est inflatum CHAI CHEIRIA BALLETAI NESSOS. Vergilius quid ait [qui] de nabav1554.4 rvibus?
credas innare revolsas
Cycladas.
non dicit hoc fieri sed videri. propitiis auribus accipitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur antequam dicitur. 13  Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret belvarum in Oceano nascentium magnitudinem: *** efficit haec sententia, ut ignoscam MUSAE, qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel insaniret: 'quid ibi potest esse salvi, ubi ipsum mare perit?' DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret assidue prioribus periculis nova supervenisse: *** BARBARUS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: *** 14  FUSCUS ARELLIUS dixit: testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem. LATRO †sedens hanc†dixit. non excusavit militem sed dixit: dum sequar, quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? da, ubi castra ponam, ubi signa inferam. reliqui parentes, reliqui liberos; commeatum peto. numquid immature ab Oceano? 15 Latini declamatores in descriptione Oceani non nimis viguerunt, nam aut tumi(de) descripserunt aut curiose. nemo illorum potuit tanto spiritu dicere quanto PEDO, qui (in) navigante Germanico dicit:
Iam pridem post terga diem solemque relictum
iamque vident noti se extorres finibus orbis,
per non concessas audaces ire tenebras
Hesperii metas extremaque litora mundi.
nunc illum, pigris immania monstra sub undis
qui ferat, Oceanum, qui saevas undique pristis
aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis
accumulat fragor ipse metus, iam sidere limo
navigia et rapido desertam flamine classem,
seque feris credunt per inertia fata marinis
iam non felici laniandos sorte relinqui.
atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
aera pugnaci luctatus rumpere visu,
ut nihil erepto valuit dinoscere mundo,
obstructo talis effundit pectore voces:
'quo ferimur?' fugit ipse dies orbemque relictum
ultima perpetuis claudit natura tenebris.
anne alio positas ultra sub cardine gentes
atque alium bellis intactum quaerimus orbem? bav1554.4 v
di revocant rerumque vetant cognoscere finem
mortales oculos. aliena quid aequora remis
et sacras violamus aquas divumque quietas
turbamus sedes?
16 Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam GLYCONI, sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte. utr(or)umque faciam vobis potestatem, et volebam vos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana. potuisset [et] enim fieri, ut vos magis illa laudaretis, quae insaniunt, et nihilo minus poterit fieri, quamvis distinxerim. illa belle dixit: *** sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: *** illud quosdam dubios iudicii sui habet, ego non dubito contra sententiam ferre: UGIAINE, GE, UGIAINE, ELIE. MACHEDONES ARA CHAOS EISASSOUSI.
Seneca Maior HOME



>>> Seneca Maior, Suasoriae, Casus II
monumenta.ch > Seneca Maior > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik