monumenta.ch > 2
Seneca Maior, Suasoriae, Casus I <<<     >>> Casus III

Casus II HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum trecenti ex omni Graecia missi fugissent, deliberant, an et ipsi fugiant 1  ARELLI FUSCI patris. At, puto, rudis lecta aetas, animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus, hebetataque senio aut vulneribus corpora. quid dicam, potissimos Graeciae an Lacedaemoniorum electos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot victarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? pudet consilii nostri; pudet, etiamsi non fugimus, deliberasse talia. 'at cum tot milibus Xerses venit.' hoc Lacedaemonii, et adversus barbaros? non refero opera vestra, non avos, non patres, quorum [non] exemplo ab infantia surgit ingenium; pudet Lacedaemonios sic adhortari, sed loco tuti sumus. licet totum classe Orientem trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum; hoc mari quod tantum ex vasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia cursus vada altioribus internata, aspera scopulor(um) et cetera, quae navigantium vota decipiunt. pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. 2  Non referam Persarum spolia; certe super spolia nudus cadam. sciet et alios habere nos trecentos, qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an vincere possimus; vinci non possumus. Haec non utique perituris refero, sed et si cadendum est, erratis, si metuendam creditis mortem. nulli natura in aeternum spiritum dedit statque nabav1554.5rscentibus in finem vitae dies. ex inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora. indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuventus causa cadit. optamus quoque plerumque mortem; adeo in securam quietem recessus ex vita est. at gloriae nullus finis est proximique deos hic acie caesi sacrum (habebitis.) feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria †iteres illud†quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacravit viros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum. 3  TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium sed fabula vinci? Magnum aes alienum virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam omnes remansissent, ad certam mortem tantum Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes trecenos quam sequemur. 'Sed montes perforat, maria contegit.' numquam (in) solido stetit superba felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. scias licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam perducta sunt. maria terrasque, rerum naturam statione mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum invenerit quod mutare non possit. Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? 4  PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus? Rumori terga vertitis? sciamus saltem, qualis sit iste quem fugimus. Vix illud victoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones, an fugeremus, deliberavimus. 'At enim moriemur.' quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne revertar. Arma nobis fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuisset virtus inter trecenos. 'Ceteri quidem fugerunt.' si me quidem interrogatis, quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non relicti. 5  GAVI SABINI. Turpe est cuilibet viro fugisse, Laconi etiam deliberasse. MARULLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus? Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: 'mu(ni)tas Thermopylas putavimus, cum relinqueremus illic Laconas'. CESTI PII. Quam turpe es(se)t fugere, iudicastis, Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclutae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam, ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri bav1554.5v arma sunt. 6  O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se numerant, non aestimant! Videamus, quanta turba sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio vincimur? merito hercules omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen non licet, videre liceat; volo scire, quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris nec (e)ducatione; nihil prius illorum imitabor quam fugam? 7  POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantumque nationum secum Xerses trahat; tot ad nos pertinent quot locus ceperit. (Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi.) CORNELI HISPANI. Pro Sparta venimus, pro Graecia stemus. Vincamus hostes, socios iam vicimus. Sciat iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego vero, quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas. nil erit, quod virtuti nostrae se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco;. quocumque Xerses aspexerit, Spartanos videbit. 8  BLANDI. Referam praecepta matrum, 'aut in his aut cum his'? minus turpe est a bello inermem reverti quam armatum fugere. referam captivorum verba? captus Laco 'occide' inquit, 'non servio'. non potuit capi, si fugere voluisset. Describite terrores Persicos; omnia ista, cum mitteremur, audivimus. Videat trecentos Xerses et sciat, quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Revertamur ne nuntii quidem nisi novissimi? Quis fugerit, nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. Descriptio Thermopylarum. nunc me delectat quod fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fecerunt. 9  Contra. CORNELI (HI)SPANI. At ego maximum (video) dedecus futurum rei publicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Ne testem quidem virtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narraverint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes vos vult esse sed perditos. CLAUDI MARCELLI. Non vincent nos sed obruent. satis fecimus nomini, ultumi cessimus. ante nos rerum natura victa est. 10  Divisio. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid, quod vos excitare posset, (sed) ut sciretis, quam nitide Fuscus dixisset vel quam licenter. ipse sententiam (non) feram: vestri arbitrii erit, utrum explicationes eius luxuriosas putetis an †ut poetas†Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere (sed) lascivere. recolo nihil fuisse me iuvene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis vebav1554.6rlut sua quisque modulatione cantabat. at quia semel in mentionem incidi Fusci, ex (ordine) omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi nihil occurrerit, quod quisquam alius in his suasor(iis) dixerit. 11  Divisione autem (in) hac suasoria FUSCUS usus est illa volgari, ut diceret non esse honestum fugere, etiam si tutum esset. deinde, aeque periculum esse fugere et pugnare. novissime, periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIUS primam partem sic transit, quasi nemo dubitaret, an turpe esset fugere. deinde illo transit, an non esset necesse. haec sunt, inquit, quae vos confundunt, hostes, sociorum (fuga, vestra ipsorum) paucitas. Non quidem (in) hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS, cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam, quod puto etiam apud Herodotum esse: (ARISTOPOIEISTHE OS EN AIDOU DEIPNESOMENOI. ***) 12  SABINUS ASILIVS, venustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus, qui solum vertit a Seiano circumscriptus, magnae vir eloquentiae, ex his philosophis, quos vestra aetas vidit, longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certavit et mihi dixisse videtur animosius quam prior: *** Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus, tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait:
stratique per herbam
'hic meus est' dixere 'dies'.
elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi servata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. quantum melius Laconibus animus servatus, qui non poterant dicere 'hic dies est meus'! 13  Illud PORCELLVS grammaticus arguebat in hoc versu quasi soloecismum, quod, cum plures [dicerent] induxisset, diceret: 'hic meus [dies] est dies', non 'hic noster est', et in sententia optima id accusabat quod (erat) optimum. muta enim, ut 'noster' sit: peribit omnis versus elegantia, in quo hoc est decentissimum, quod ex communi sermone trahitur; nam quasi proverbii loco est 'hic dies meus est'. et cum ad sensum rettuleris, ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis sum(mov)enda habebit locum; dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis 'hic meus est dies'. 14  Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur GLYCONIS sententia: *** In hac ipsa suasoria non sane refero memoria (dignam) ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: POI FEUKSESTHE, OPLITAI, (EPI TA) TEICHE; De positione loci eleganter dixit HATERIUS, cum angustias loco facundissime descripsisset: natus trecentis locus. CESTIUS, cum descripsisset, quos (honores) habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra nostra bav1554.6v iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam movit et adiecit: *** nisi antiquior Xerses fuisset quam (ut) Demosthenes ORCHON hic diceret. *** hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas sed adversas hostibus: *** 15  POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore viguit quo LESBOCLES, magni nominis et nomini respondentis ingenii. in quibus quanta fuerit animorum diversitas in simili fortuna, puto vobis indicandum, multo magis quia ad vitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. utrique filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam solvit, nemo umquam amplius (declamantem audivit. maiore) animo se gessit Potamon; a funere filii contulit se in scholam et declamavit. utriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius (quam) virum. 16  Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, tractabat, quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga, et sic novissime clausit: *** Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryadem: MURREDIUS, qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIUS dixit: Othryades, qui perit, ut falleret, revixit, ut vinceret. LICINIUS NEPOS: cum exemplo vobis etiam mortuis vincendum fuit. ANTONIUS ATTICVS inter has pueriles sententias videtur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro victor digitis vulnera pressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. o dignum [in] Spartano atramentum, (o) virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! CATIVS CRISPVS, municipalis (rhetor), cacozelos dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine muris vivimus, sine vita vincimus. 17  SENECA fuit, cuius nomen ad vos potuit pervenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut novissime morbo huius rei et teneretur et rideretur. nam et servos nolebat habere nisi grandes et argentea vasa non nisi grandia. credatis mihi velim non iocanti: eo pervenit insania ius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. omnia grandia probanti impositum est cognomen vel, ut Messala ait, cognomentum, et vocari coepit Seneca Grandio. aliquando iuvene me is in hac suasoria, cum [in] posuisset contradictionem 'at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt', sublatis manibus, insistens summis digitis, sic enim solebat, quo grandior fieret, exclama(vi)t: gaudeo, gaudeo! mirantibus nobis, quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. item dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumbav1554.7rscripsit, dilatavit profundum, novam rerum naturae faciem imperat; ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos. 18  SAENIANUS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones, nisi succurritis, mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis (delectetur. is huius) suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at' inquit 'trecenti sumus' et ita respondit: trecenti, sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermopylas. numquam vidi plures trecentos. 19  LATRO in hac suasoria, cum tractasset omnia, quae materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe invictos reverti (virtute) et beneficio loci, tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. postea memini auditorem Latronis ABRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis, qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen, in quo agnovimus sensum Latronis in his versibus:
ite agite, (o) Danai, magnum paeana canentes,
ite triumphantes: belli mora concidit Hector.
tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut una syllaba surripi non posset; at nunc quilibet orationes in Verrem tuto dicet pro suo. 20  sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, non †prae ceteris†quanto decentius Vergilius dixerit hoc, quod valde erat celebre, 'belli mora concidit Hector':
quidquid ad adversae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
haesit.
MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere; quod sequitur et in decimum vestigia rettulit annum explementum esse. MAECENAS hoc etiam priori comparabat. 21  Sed ut ad Thermopylas revertar, DIOCLES CARYSTIUS dixit: *** APATURIUS dixit *** CORVO (rhe)tori testimonium stuporis reddendum est, qui dixit: quid(ni), si iam Xerses ad nos suo mari navigat, fugiamus, antequam nobis terra subripiatur? hic est Corvus, qui, cum temperaret scholam Romae, Sosio illi, qui Iudaeos subegerat, declamavit controversiam de ea, quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur rei publicae laesae. in hac controversia sententia eius haec ridebatur: inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mirata contio. 22  sed si vultis, historicum quoque vobis fatuum dabo. TVSCVS ille, qui Scaurum Mamercum, in quo Scau(ro)rum familia extincta est, maiestatis reum fecerat, homo quam improbi animi, tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret, dixit: expectemus, si nihil aliud, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: 'veni, vidi, vici', cum hoc post multos annos divus Iulius victo Pharnace dixerit. DORION dixit: ANDRES *** bav1554.7v aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse, si media intercideretur. 23  Sed ne vos diutius infatuem, quia dixeram me Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic (finem) suasoriae faciam. quarum nimius cultus et fracta compositio poterit vos offendere, cum ad meam aetatem veneritis. interim (non) dubito, quin haec vos ipsa quae offensura sunt vitia delectent.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Suasoriae, Casus I <<<     >>> Casus III
monumenta.ch > 2

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik