monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Suasoriae, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Deliberat Agamemnon, an Iphigeniam immolet negante Calchante aliter navigari fas esse 1  ARELLI FUSCI patris. Non in aliam condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex voto iret dies. nec ea sors mari tantum est; ceterum ipsa non sub eadem condicione sidera sunt? alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae legunt semina, et hoc interdum anno lex est. alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo gravat; subsidit solum, et creditum sibi terra non retinet. alias incertus sideribus cursus est et variantur tempora, neque soles nimis urgent neque ultra debitum imbres cadunt. quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre, invicem temperatur altero. sive ita natura disposuit, sive, ut ferunt, luna cursu gerit, quae sive plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres prohibet, sive occurrente nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam in lucem redit, sive ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupavere annum tenent; quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit adultero mare. 'At non potero vindicare adulteram.' prior est salus pudicae. ne quid huius virginitati timerem, persequebar adulterum. Victa Troia virginibus hostium parcam, nihil adhuc virgo Priami timet. 2  CESTI PII. Vos ego [adhunc], di immortales, invoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem. omnia ista patimur, nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est, virginis deae templo virginem occidere? libentius hanc sacerdotem habebit quam victimam. CORNELI HISPANI. Infestae sunt, inquit, tempestates et saeviunt maria; neque adhuc parricidium feci. ista maria, si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur. MARULLI. Si non datur nobis ad bellum iter, revertamur ad liberos. ARGENTARI. Iterum in malum familiae nostrae fatale revolvimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. Ista mercede nollem reverti. At Priamus bellum pro adultero filio gerit. 3  Divisio. Hanc suasoriam sic divisit FUSCUS, ut diceret, etiamsi aliter navigari non posset, non esse faciendum, et sic tractavit, ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quo plus impenderetur quam peteretur: peti (Helenam), impendi Iphigeniam; vindicari adulterium, committi bav1554.8 r parricidium. deinde dixit, etiamsi non immolasset, navigaturum; illam enim moram naturae, maris et ventorum. deorum voluntatem ab hominibus non intellegi. Hoc CESTIUS diligenter divisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum. (ut) interponant, voluntatem eorum ab homine non intellegi. ut intellegatur, non posse fata revocari. si non sint fata, (ne)sciri futura. si sint, non posse mutari. 4  SILO POMPEIUS, etiamsi quod esset divinandi genus certum, auguriis negavit credendum: quare ergo, si nescit, Calchas, adfirmat? primum [et] scire se putat (hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam); deinde irascitur tibi; invitus militat. quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. In ea descriptione, (quam) primam in hac suasoria posui, FUSCUS ARELLIUS Vergilii versus voluit imitari. valde autem longe petit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. ait enim de luna: quae sive plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet, sive occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam (in) lucem redit. 5  at Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit:
luna revertentes cum primum colligit ignes,
si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,
maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
et rursus:
sin . . .
pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.
solebat autem Fuscus ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret. totiens enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse, sicut in hac ipsa suasoria dixit: cur iste in Tires(iae) ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus, quod tanto numine impleat? aiebat se imitatum esse Vergili(an)um 'plena deo.' 6  Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi visus esset Nicetes; Gallio ait: 'plena deo'. quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus, quos scholasti(ci) caldos vocant, statim dicebat: 'plena deo'. ipse Messala numquam aliter illum ab ignoti hominis auditione venientem interroga(vi)t, quam ut diceret: 'numquid plena deo?' itaque hoc ipsi iam tam familiare erat, ut invito quoque excideret. 7  apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit: 'et ille erat plena deo'. quaerenti deinde, quid hoc esse vellet, versum Vergilii rettulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam (non) postea potuisset excidere. Tiberius, ipse Theodoreus, offendebatur Nicetis ingenio; itaque delectatus est fabula Gallionis. hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse; itaque fecisse illum, quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa sed palam mutuandi, hoc animo bav1554.8 v ut vellet agnosci. esse autem in tragoedia eius: feror huc illuc, vae, plena deo. Iam, (si) vultis, ad Fuscum revertar et descriptionibus eius vos (af)fatim satiabo ac potissimum eis, quas in simili huius tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Suasoriae, Casus II <<<     >>> Casus IV
monumenta.ch > Seneca Maior > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik