monumenta.ch > Seneca Maior > 4
Seneca Maior, Suasoriae, Casus III <<<     >>> Casus V

Casus IV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Deliberat Alexander Magnus, an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum 1  ARELLI FUSCI. Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit, qui iubente deo canat, non eodem contentus utero, quo imprudentes nascimur. quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. sic est: tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum; ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum vatem deus. non eodem vitae fine aetatem agat; extra omnem fatorum necessitatem caput sit, quod gentibus futura praecipiat. si vera sunt ista, quid ita non huic studio servit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet discimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? 2  an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint? qui vero in media se, ut praedicant, fatorum misere signa, natales inquirunt et primam aevi horam omnium annorum habent nuntiam: quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes: contrane dirus steterit an placidus adfulserit Sol; in plenam lucem an initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput Luna; Saturnus nascentem (ad cultum agrorum) an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit; an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit, aestimant. tot circa unum caput tumultuantis deos! 3  futura nuntiant? plerosque dixere victuros, et nihil metuentis oppressit dies. aliis dedere finem propincum, at illi superfuere (in)gementes inutili animae. felices nascentibus annos spoponderunt, at Fortuna in omnem properavit iniuriam. incertae enim sortis vivimus. unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex (scientiae) fide. Erit aliquis orbe toto locus, qui te victorem non viderit? Babylon ei cluditur, cui patuit Oceanus? 4  Divisio. In hac suasoria nihil aliud tractasse FUSCUM scio quam easdem quas supra rettuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. illud, quod nos delectavit, praeterire non possum. declamitarat Fuscus Arellius controversiam de illa, quae, postquam ter mortuos pepererat, sobav1554.9 rmniasse se dixit, ut in luco pareret. valde in vos contumeliosus fuero, si totam controversiam, quam ego intellego me dicere *** (cum autem) Fuscus declamaret et a parte avi non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum providentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum, qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili versum:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.
5  auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putavit aeque belle poni eundem versum et dixit:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.
Fuscus illi ait: 'si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum versum esse: capulo tenus abdidit ensem. et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid fuerit, quare nemo videretur dixisse cultius, ingeram vobis Fuscinas explicationes. dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: OION ESCHECHE BABULON MANTIN OCHUROMA.
Seneca Maior HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik