monumenta.ch > Seneca Maior > 6
Seneca Maior, Suasoriae, Casus V <<<     >>> Casus VII

Casus VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Deliberat Cicero, an Antonium deprecetur 1  Q. HATERI. Sciant posteri potuisse Antonio servire rem publicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius. in hac causa etiam Ciceronem verba deficient. Crede mihi: cum diligenter te custodieris, faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit 'roga, ut vivas' sed 'roga, ut servias'. Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum voles, in quo non Cn. Pompeium visurus (es), non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt. 2  M. Cato, solus maximum vivendi moriendique exemplum, mori maluit quam rogare (nec erat Antonium rogaturus), et illas usque ad ultimum diem puras a civili sanguine manus in pectus sacerrimum armavit. Scipio, cum gladium in pectus abdidisset, quaerentibus qui in navem transierant militibus imperatorem 'imperator' inquit 'bene se habet'; victus vocem victoris emisit. 'Vetat' inquis '(me) Milo rogare, iudices'; i nunc et Antonium roga. 3  PORCI LATRONIS. Ergo loquitur umquam Cicero, ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius, ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Sulla(na) sitis in civitatem redit, et ad triumviralem hastam pro vectigalibus civium Romanorum mortes locantur. unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina vincitur. consularia capita auro rependuntur. tuis verbis, Cicero, utendum est: 'o tempora, bav1554.10 v o mores!' Videbis ardentes crudelitate simul ac superbia oculos; videbis illum non hominis sed belli civilis vultum; videbis illas fauces, per quas bona Cn. Pompei transierunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem; videbis illum pro tribunali locum, quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, vomitu foedaverat: supplex accidens genibus deprecaberis et ore, cui se debet salus publica, humilia in adulationem verba summittes? pudeat; Verres quoque proscriptus fortius perit. 4  CLAUDI MARCELLI AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus, cuius a te laudata mors est. Quicquam ergo tanti putas, ut vitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quando(que) perieris, parum vixisti; si ad res gestas, satis vixisti; si ad iniurias Fortunae et praesentem rei publicae statum, nimium diu vixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper victurus es. POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non expedire vivere, si Antonius permittit, ut vivas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rem publicam laniante, et ne gemitus quidem tuus liber erit? malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam vivum desideret. 5  TRIARI. 'Quae Charybdis est tam vorax? Charybdim dixi? quae, si fuit, animal unum fuit. vix me dius fidius Oceanus tot res tamque diversas uno tempore absorbere potuisset.' huic tu saevienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FUSCI patris. Ab armis ad arma discurritur; foris victores domi trucidamur, domi n(ostro) sanguini intestinus hostis incubat. quis non hoc populi Romani statu Ciceronem, ut vivat, cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, (rogabis) frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet, (nec) idem virtuti tuae (vitae)que finis est: immortalis humanorum operum custos memoria, qua magnis viris vita perpetua est, in omnia te saecula sacratum dabit. 6  nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum. animus vero divina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis vinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem annorumque numquam observatum viris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es, nec potes videri non nimis (diu) vixisse qui moreris rei publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe civilia arma et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quod indignamur in Ciceronem Antonio licere, in Pompeium Alexandrino licuit spadoni. sic occiduntur qui ad indignos confugiunt. 7  CORNELI HISPANI. Proscriptus (senatus) est ille, qui tuam sententiam secutus est. tota tabula tuae morti proluditur. alter fratrem proscribi, alter avunculum patitur. quid bav1554.11 r habes spei? ut Cicero periret, tot parricidia facta sunt. Repete agedum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, ipsum (consulatum): iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse. ARGENTARI. Explicantur triumviralis regni delicata convivia, et popina tributo gentium instruitur. ipse vino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum levat. iam ad ista non satis est dicere: 'hominem nequam!' 8  Divisio. LATRO sic hanc divisit suasoriam: etiamsi impetrare vitam ab Antonio [non] potes, (non est) tanti rogare. deinde, impetrare non potes. in priore illa parte posuit, turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, vitam rogare. hoc loco omnium, qui ultro mortem adprehendissent, exempla posuit. deinde, inutilis [illis] vita futura (est) et morte gravior detracta libertate. hic omnem acerbitatem servitutis futurae descripsit. deinde, non futurum (bonae) fidei impetratum beneficium. hic cum dixisset: 'aliquid erit quod Antonium offendat, aut factum tuum aut dictum aut silentium aut vultus', adiecit sententiam: 'aut, (si non) erit, placiturus es.' 9  ALBUCIUS aliter divisit. primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet. [cum] hic insectatio temporum [fuit]. deinde, moriendum esse illi [se] sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset. graves odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. et solus (ex) declamatoribus temptavit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumviris non es invisus, gravis es, et illam sententiam, quae valde excepta est: roga, Cicero, exora unum, ut tribus servias. 10  CESTIUS sic divisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et illibatae dignitatis consummes vitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone, qui servire Antonio (ne domino) quidem [nondum domino] potuit. MARCELLUS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conversa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit vivere cum Antonio an mori cum Catone? sed ad divisionem Cesti revertamur. dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur: non simplici illum modo periturum, si in Antonii manus incidisset. et in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et verbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tu mehercules, Cicero, cum veneris ad Antonium, mortem rogabis. 11  VARIUS GEMINUS sic divisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut roganbav1554.11 vdum, ut morereris potius quam rogares. et omnia complexus est quae a ceteris dicta erant, sed adiecit et tertium; adhortatus est illum ad fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam, quam Cassius Severus unice mirabatur: quid deficimus? et res publica suos triumviros habet. deinde etiam, quas petere posset regiones, percucurrit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est, in Cassi et in Bruti castra. itaque Cassius Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum vivum consilium dedisse. 12  Alteram partem pauci declamaverunt; (fere) nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari; bene de Ciceronis animo iudicaverunt. GEMINUS VARIUS (de)clamavit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum, ut velit vivere. quod grandia loquitur et dicit: 'mors nec immatura consulari nec misera sapienti', non movet me; ideo iam perit? ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit. nam quod ad servitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet. et Pompeius illum et Caesar subegerunt. veteranum mancipium videtis. et complura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat. 13 ; esset, ne quis (ex) tribus hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse et irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum putasset, quem rogaret. 14  fuga quam periculosa esset, cum descripsisset, adiecit: quocumque pervenisset, serviendum illi esse: ferendam esse aut Cassii violentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam. Quoniam in hanc suasoriam incidimus, non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex historicis adversus memoriam bav1554.12 r Ciceronis gesserit. nam, quin Cicero nec tam timidus fuerit, ut rogaret Antonium, nec tam stultus, ut exorari posse speraret, nemo dubitat excepto Asinio Pollione, qui infestissimus famae Ciceronis permansit. et is etiam occasionem scholasticis alterius suasoriae dedit. solent enim scholastici declamitare: deliberat Cicero, an salutem promittente Antonio orationes suas comburat. 15  haec inepte ficta cuilibet videri potest; Pollio vult illam veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia (e)didit. ASINI POLLIONIS. Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret [suas esse] quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac vel[ut] ipse palam pro contione recitare pollicebatur. (Ad)ieceratque his alia sordidiora multo, ut ibi facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt, negant eum haec dixisse, nec enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustinebat, sed postea composuisse. 16  Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam vobis, et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solida et verum habentia recipiatis. et quia hoc statim recta via consequi non potero, decipere vos cogar, velut salutarem daturus pueris potionem, summa parte poculi. T. Livius adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; ita enim ait: 17  T. LIVI. M. Cicero sub adventum triumvirorum urbe cesserat pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio (se) eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse. primo in Tusculanum fugerat, inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta navem conscensurus proficiscitur. unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'moriar' inquit 'in patria saepe servata'. satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod fors iniqua cogeret iussisse. prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem caput praecisum est. nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, bav1554.12 v ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla umquam humana vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. vix attollentes (madentes) lacrimis oculos homines intueri trucidati membra civis poterant. 18  Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum sed obtulerit: AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero consisto' ait; 'accede, veterane, et, si hoc saltim potes recte facere, incide cervicem'. trementi deinde dubitantique 'quid, si ad me' inquit 'primum venissetis?' 19  Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem, secum cogitasse, utrumne Brutum an Cassium an Sex. Pompeium peteret, omnia illi displicuisse praeter mortem. CREMVTI CORDI. Quibus visis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse (quippe non satiatus modo caedendis civibus sed differtus quoque), super rostra exponit. itaque, quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus, quibus multorum capita servaverat, tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris sui. praecipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemitusque visa ad caput eius deligata manus dextera, divinae eloquentiae ministra. ceterorumque caedes privatos luctus excitaverunt, illa una communem. 20  BRVTTEDI NIGRI. Elapsus interim altera parte villae Cicero lectica per agros ferebatur. sed ut vidit appropinquare notum sibi militem, Popillium nomine, memor defensum a se laetiore vultu aspexit. at ille victoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine vitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. (et hic voluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere sed magnitudine rei obrutus est:) 21  [Bruttedi Nigri] ut vero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximo viro inferiae, nec, ut solet, vitam depositi in rostris corporis contio audivit sed ipsa narravit: nulla non pars fori aliquo actionis inclutae signata vestigio erat, nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur. hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis servitutem a Catilina dilatam in Antonium. Quotiens magni alicuius (viri) mors ab historicis narrata est, totiens fere consummatio totius vitae et quasi funebris laudatio redditur. hoc, semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignus omnibus magnis viris praestitit. sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, bav1554.13 r ut Graeco verbo utar, EPITAFION Livius reddit: 22  T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne immatura quidem mors videri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium, pro quibus steterat, filiae amatae exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico (nihil) crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae compos victo fecisset. si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit, et in cuius laudes (ex)equendas Cicerone laudatore opus fuerit. Ut est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Livius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit. 23  Cordi Cremuti non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod paene maxime tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam avide exercendas. civis non solum magnitudine virtutum sed multitudine quoque conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius abit, uno ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum, quo nullius interesset ipsum mori, vidit. 24  Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen quamvis invitus plenum ei reddit: ASINI POLLIONIS. Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuri in omne aevum praedicare de ingenio atque industria superva(cuum est). natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, (si) quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo. tunc pax diutina, cuius instructus erat artibus, contigit. namque [a] prisca severitate iudiciis exacta maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magno munere deum, consilio (suo) industriaque. utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum (e)venerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt invidiae tempestates coortae graves in eum, certiorque inimicis adgrediendi fiducia. maiore enim simultates appetebat animo quam gerebat. sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset. 25  Adfirmare vobis possum nihil esse in bav1554.13 v historiis eius hoc, quem rettuli, loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum Cicerone videatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite et poenas certe non dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius: 26  CORNELI SEVERI
oraque magnanimum spirantia paene virorum
in rostris iacuere suis. sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas; extincti poena Cethegi
deiectusque redit votis Catilina nefandis.
quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris exculta quid artibus aetas?
abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
vindex, ille fori, legum iurisque togaeque,
publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
informes voltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus civis proiecta superbis
proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
respexit. nullo luet hoc Antonius aevo.
hoc nec in Emathio mitis victoria Perse
nec te, dire Syphax, non fecit (in) hoste Philippo,
inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.
27  Non fraudabo munic(ip)em nostrum bono versu, ex quo hic multo melior Severi Cornelii processit: conticuit Latiae tristis facundia linguae. SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, (pingue) quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Corvini Pollionem Asinium advocaverat et in principio hunc versum non sine assensu recitavit: Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: 'Messala, tu, quid tibi liberum sit in domo tua, videris; bav1554.14 r ego istum auditurus non sum, cui mutus videor'; atque ita consurrexit. Enae interfuisse recitationi Severum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc versum quam Pollioni apparet, quod meliorem quidem sed non dissimilem illi et ipse composuit. Si hic desiero, scio futurum, ut vos illo loco desinatis legere, quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum velitis usque ad umbilicum revolvere, adiciam suasoriam proximae similem.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Suasoriae, Casus V <<<     >>> Casus VII
monumenta.ch > Seneca Maior > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik