monumenta.ch > Seneca Maior > 7
Seneca Maior, Suasoriae, Casus VI <<<    

Casus VII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Deliberat Cicero, an scripta sua comburat promittente Antonio incolumitatem, si fecisset 1  Q. HATERI. Non feres Antonium. (in)tolerabilis in malo ingenio felicitas est, nihilque (prava) cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficilis est, non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum, tamen non taedet tantum me vitae meae sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi, ut vivas, commentus, quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio: ingenium erat, in quod nihil iuris haberent triumviralia arma. commentus est Antonius, quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone (proscribi, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur. nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. pendet nefariae proscriptionis tabula tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri; paene nemo relinquitur, nisi qui servire possit. nescio, an hoc tempore vivere velis, Cicero; nemo est, cum quo velis. merito hercules illo tempore vixisti, quo Caesar ultro te rogavit, ut viveres, sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat res publica sed in boni principis sinum ceciderat. 2  CESTI PII. Numquid opinio me fefellit? intellexit Antonius salvis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori. ad pactionem vocaris, qua pactione melior inte(rim) pars tui petitur. Accommoda mihi paulisper eloquentiam, Cicero, nec perituram, rogo. si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent. si uti umquam consilio tuo voluissent, neque Pompeius *** Caesar. quid (referam) consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid provocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Sullanam potentiam, quid Antonium avulsum Catilinae, rei publicae redditum? ignosce, Cicero, (si) diu ista narravero: forsitan hoc die novissime audiuntur. 3  Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem bav1554.14 v filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis. si serva(bi)tur, vivet inter Ventidios et Canidios et Saxas. ita dubium est, utrum satius sit cum illis iacere an cum his vivere? Pro uno homine iactura publica pacisceris? scio omne pretium iniquum esse, quod ille constituit: n(on) emo tanti Ciceronis vitam quanti vendit Antonius. si hanc tibi pactionem ferret: 'vives, sed eruentur oculi tibi; vives, sed debilita(bu)ntur pedes', etiamsi in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Ubi est sacra illa vox tua: 'mori enim naturae finis est, non poena'? hoc tibi uni non liquet? at videris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem. 4  P. ASPRENATIS. Ut Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animadvertet? quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur rei publicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos care victuros animi sui contemptus oppressit. multos perituros parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit et causa illis vivendi fuit fortiter mori. Permitte populo Romano contra Antonium liceri: (si) scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes. 5  POMPEI SILONIS. Quale est, ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antonii? Misericordiam tu istam vocas, supplicium sumptum (de) Ciceronis ingenio? Credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt faeneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. hominem et vitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scaenicos amores sanguine civili luxuriantem, hominem qui creditoribus suis oppigneravit rem publicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! tuis utar, Cicero, verbis: 'cara est cuiquam salus, quam aut dare aut eripere potest Antonius?' Non est tanti servari Ciceronem, (ut) servatum Antonio debeam. 6  TRIARI. Compulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iovem obsessum et Camillum exulem. nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putavit Romanos salutem pactioni debere. O gravem vitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster (est) dominus. 7  ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est. mentior? quid enim iste non potest, qui occidere Ciceronem potest, qui servare nisi crudelius quam occidat non potest? ignoscere tu illum tibi putas, qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras vitam, cui nondum verba tua exciderunt? ut corpus, quod fragile et caducum est, servetur, pereat ingenium, quod aeternum est? ego mirabar, si non crudebav1554.15 rlior esset Antonii venia. 8  *** P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat, quod in te solum immortale est. Qualis est pactio? aufertur Ciceroni ingenium; sine vitam. promittuntur (pro) oblivione nominis tui pauci servitutis anni. non ille te vivere vult sed facere ingenii tui superstitem. Videlicet Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium, nemo Ciceronem. (Ingenium Ciceronis) pateris perire, ut, quod Cicero optimum habet, ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem. ARELLI FUSCI patris. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu rei publicae nostrae aut fortuna steterit aut memoria duraverit, admirabile posteris vigebit ingenium, et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, vilissima pars tui est quae tibi vel eripi vel donari potest; ille verus est Cicero, quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse. 9  Non ille tibi remittit proscriptionem sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris, si praestiterit, servies; quod ad me attinet, fallere (eum) malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem rei publicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui memoriam, per rem publicam, quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te perit, oro et obtestor, ne moriaris confessus, quam nolueris mori. 10  Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse. omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. itaque hanc suasoriam nemo declamavit efficacius quam Silo Pompeius. non enim ad illa speciosa se contulit, ad quae Cestius, qui dixit hoc gravius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere. brevem vitam esse homini, multo magis seni; ita(que) memoriae consulendum, quae magnis viris aeternitatem promitteret, non qualibet mercede vitam redimendam esse. hic condiciones intolerabiles: (nihil humilius) esse quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. iniuriam illum facturum populo Romano, cuius linguam †incipem†extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia quanto fortuna. iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in servitute senescendum fuisset (et) in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. male cum illo agi: dari vitam, eripi ingenium. 11  SILO POMPEIUS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci sed illudere: non esse illam condicionem sed contumeliam. combustis enim libris nihilominus occisurum. non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone comburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi bav1554.15 v forte non esset in scripta Ciceronis ei ius, cui esset in Ciceronem. quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non vitam cum condicione promittere sed mortem sub infamia quaerere. itaque quod turpiter postea passurus esset, nunc illum debere fortiter pati. Et haec suasoria (Murredii insania) insignita est. dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractione aut adiectione syllabae facit sensum: 'Pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit.' 12  Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SURDINUS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conversae sunt. solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum ius iurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: 'ita te legam!' CESTIUS, homo nasutissimus, dissimulavit exaudisse se, ut adulescentem ornatum, quasi imprudens obiurgaret: 'Quid dixisti, quid? ita te fruar?' Erat autem Cestius nullius quidem ingenii (nisi sui amator), Ciceroni etiam infestus, quod illi non impune cessit. 13  Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam ademerat et ebrietas, si quid ex ea supererat, subducebat; subinde interrogabat, quid ille vocaretur, qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, novissime servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: 'hic est Cestius, qui patrem tuum negabat litteras scisse.' adferri protinus flagra iussit et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satisfecit. 14  Erat autem, etiam ubi pietas non exigeret, scordalus. Hybreae, disertissimi viri, filio male apud se causam agenti ait: 'EMEIS OUN PATERON;' et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, 'age' inquit 'non putas me didicisse patris mei: quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?' GARGONIUS, (fatuorum) amabilissimus, in hac suasoria dixit duas res, quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat: unam in principio; nam cum coepisset scholasticorum frequentissimo iam more, ut quam primum tantum tumeant quantum potest, a iure iurando et dixisset multa, (ait): ita aut totus vivat Cicero aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo. alteram rem dixit, cum exempla referret eorum, qui fortiter perierant: 'Iuba et Petreius mutuis vulneribus concucurrerunt et mortes faeneraverunt.'
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Suasoriae, Casus VI <<<    
monumenta.ch > Seneca Maior > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik