monumenta.ch > 190
   

Versus 190 MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 lm|aurea coniunx|lm nam aliter versus non stat. et 'aurea' per ironiam dixit, ut 'egregia interea coniunx': 'coniunx' vero non quae erat, sed quae esse cupiebat, csg861.188 ut 'quos ego sim totiens iam dedignata maritos'. fabula autem talis est. Picum amavit Pomona, pomorum dea, et eius volentis est sortita coniugium. postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica. hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. bene autem supra ei lituum bav1646.151v dedit, quod est augurum proprium: nam ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote.

bnf7959.183 bnf10307.365

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik