monumenta.ch > 281
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 280 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 281

1 lm|referto facta patrum|lm alii hic distinguunt, ut sit, referat modo unusquisque facta patrum et laudes. et secutus Sallustium hoc dixit, qui ait, Hispanorum fuisse, ut in bella euntibus iuvenibus parentum facta memorarentur a matribus. alii distinguunt 'nunc magna referto facta', ut duas res dixerit: nunc unusquisque et suorum factorum meminerit, et laudis parentum.
Servius HOME

bav1646.385 bnf7959.224 bnf10307.428 csg862.127

© 2009 - 2018 Monumenta Informatik