monumenta.ch > Servius > 464
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 463 <<<     >>> Versus 465

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 464

1 lm|equitem messapus in armis et cum fratre coras latis diffundite campis|lm 'equitem in armis', id est armatum; nam figura est. 'Messapus' autem ut diceret, vitavit ὁμοιοτέλευτον: nam vitiosum erat 'Voluse' 'edice' 'Messape'. ergo 'Messapus' aut antiquus vocativus est, ut 'Hesperidum fluvius regnator aquarum', item 'socer arma Latinus habeto': aut certe nominativus est pro vocativo. quamquam possit etiam nominativus esse, ut sit 'Messapus et Coras equitem diffundite' pro 'diffundant': melior tamen est sensus superior.
Servius HOME

bav1646.417 bnf7959.239 bnf7960.190 bnf10307.451 csg862.241 med221.353 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik