monumenta.ch > Tertullianus > 3
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, II <<<     >>> IV

Caput III APPARAT EINBLENDEN

1 Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium eius impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem: Bonus vir Caïus Seius, tantum quod Christianus. Item alius: Ego miror Lucium sapientem virum repente factum Christianum.
2 Nemo retractat: Nonne ideo bonus Caïus, et prudens Lucius, quia Christianus? aut ideo Christianus, quia prudens et bonus? Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt; cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare, quam manifesta de occultis praedamnare.
3 Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant, quo laudant; caecitate odii in suffragium impingunt. Quae mulier! quam lasciva, quam festiva! Qui iuvenis! quam lascivus, quam amasius! Facti sunt Christiani. Ita nomen emendationi imputatur.
4 Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant, quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit, filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit: ut quisque hoc nomine emendatur offendit.
5 Tanti non est bonum, quanti est odium Christianorum. Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus? Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum, aut maledicum, aut impudicum? Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate compositum est.
6 Oditur ergo in hominibus innocuis etiam nomen innocuum. At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici?
7 atque medici ab Erasistrato, et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio? Nec tamen quemquam offendit professio nominis, cum institutione transmissa ab institutore. Plane si qui probet malam sectam et ita malum auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris.
8 Ideoque ante odium nominis competebat prius de auctore sectam recognoscere, vel auctorem de secta. At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.