monumenta.ch Hieronymus Show Session Trace
Search in Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim and in Codex 4610 Clm 6299 
 A,a     HELP
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, [1] Et adiecit Abraham, et accepit uxorem, et
Edition: J.-P. Migne PL23, Paris, 1845
   
CAPUT XXV
(1) dedit munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo, cum adhuc viveret in Oriente, ad terram orientalem. Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur, aut iuncta. Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar, quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti iam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris suae vetulae, novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham, iuxta historicos Hebraeorum occupaverint Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Apher, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi, victis hostibus, consedisse: eiusque posteros ex nomine atavi Aphricam nuncupasse. Huius rei testis est Alexander, qui dicitur Polyhistor, et Cleodemus cognomento Malchus, Graeco sermone barbaram historiam retexentes. Quod autem ait, Et filii Dadau fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim: Asurim in negotiato

ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik