monumenta.ch Hieronymus Show Session Trace
Search in Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim and in Codex 4610 Clm 6299 
 A,a     HELP
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, [3] (Vers. 10.) Et congregationes aquarum vocavit maria. Notandum quod omnis congregatio aquarum, sive salsae sint, sive dulces, iuxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius, Evangelistas ad faciendum ignorantibus miraculum, eo quod Dominus super mare ambulaverit, pro lacu Genezareth, mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.
Edition: J.-P. Migne PL23, Paris, 1845
   
CAPUT I
(3) mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.
CAPUT II
1 (Vers. 2.) Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Pro die sexto, in Hebraeo habet diem septimum. Arctabimus igitur Iudaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod iam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei: quia in illo universa compleverit.
2 (Vers. 8.) Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden, contra orientem. Pro paradiso, in Hebraeo hortum habet: id est, GAN, Porro EDEN. deliciae interpretantur. Pro quo Symmachus transtulit, paradisum florentem. Necnon quod sequitur, contra orientem, in Hebraeo MECEDEM scribitur, quod Aquila posuit [Litterarum ductus in mss. indicant scriptum ab Aquila ἀπὸ ἀρχῆθεν: quod quidem poeticum ferme adverbium contentiosum eius interpretis ingenium magis refert. Sic habet antiquior Reginae liber: ΑΠΟ ΑΡΧΗΘΕΝ, alter corrupte: ΑΠΟ ΑΡΧΝΗΗΝ. Denique Palatinus: ΑΠΟ ΑΡΧΝΕΕΝ e quibus excudo ἀπὸ ἀρχῆθεν.] ἀπὸ ἀρχῆς: et nos, ab exordio, possumus dicere. Symmachus vero, ἐκ πρώτης, et Theodotion, ἐν πρώτοις, quod et ipsum non orientem, sed principium significat. Ex quo manifestissime [Ex quo manifestissime comprobatur. Ex hoc loco argumentantur critici scriptores parum modesti, aiuntque Hieronymum indulgere fabulis Iudaicis. Sed de his ac similibus locis vide prolixiores nostras Annotationes et Apologiam S. doctoris supra. MARTIAN. ---Scilicet ex Iudaeorum sententia, quam invexit auctor quarti libri Esdrae c. III, V. 6: Induxisti eum (Adam) in paradiso, quem plantaverat dextera tua antequam terra adventaret. Contra vero sentiunt interpretes plerique omnes; et sane consitum hortum illum in Adami gratiam, contextus ipse Scripturae demonstrat.] comprobatur, quod priusquam coelum et terram Deus faceret,

ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS
Report an Error or Make a Suggestion
   

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik