monumenta.ch Hincmarus Remensis Show Session Trace
Search in Hincmarus Remensis, Vita S. Remigii and in Codex 109317 Clm 14720 
 A,a     HELP
Hincmarus Remensis, Vita S. Remigii, LI.
Edition: J.-P. Migne PL125, Paris, 1852
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
LI.
(2) imus, per quem nos decipere voluit.
3 Placuit hoc consilium proceribus Francorum.
4 Tunc per consilium reginae suae fecit ecclesiam, in honore apostolorum Petri et Pauli in Parisiorum civitate, et per consilium beati Remigii in Aureliana civitate episcoporum synodum convocavit: in quo conventu multa utilia constituta fuere.
5 Rex quoque devotissimus, pergens contra Alaricum Arianum, benedictionem petiit a sancto Remigio.
6 Cui et benedictionem dedit, et victoriam in verbo Christi spopondit: deditque illi plenum vas, quod vulgaris consuetudo flasconem appellat, de vino quod benedixit, sicut et fecerat, quando post baptismum, contra Gundebaldum perrexerat, praecipiens illi, ut tam longe ad bellum procederet, quandiu illi et suis, quibus inde dare vellet, illud vinum de praedicto flascone non deficeret.
7 Bibit ergo inde rex, ac regalis familia et numerosa turba populi, et exinde uberrime satiantur: et vas vini detrimentum non patitur, sed benedictione Dei, per sanctum Remigium indita, more fontis inundatione repletur.
8 Movit autem rex cunctum exercitum suum de populo Francorum, versus Pictavos civitatem: ibi enim

ENABLE LINKS PER WORD
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik