monumenta.ch Iacobus de Voragine Show Session Trace![]() | Iacobus de Voragine, Legenda aurea, LXV De sancto Iohanne ante portam latinam Edition: G. P. Maggioni, Firenze, 2007 | ![]() |
Synoptical Presentation with Other Manuscripts | ||
(a27) | ||
csg582.248-b17 bsb140033.306-b25 bnf12590.110-b8 bnf1747.123 r-b34 LXV De sancto Iohanne ante portam latinam | ||
1 | Iohannes apostolus et euangelista dum Ephesi predicaret a proconsule capitur bnf1747.123 v et ut diis immolet inuitatur. | |
2 | Qui dum renueret in carcerem mittitur et ad Domitianum imperatorem epistola destinatur in qua magus sacrilegus et deorum contemptor et crucifixi cultor nominatur. bsb140033.307 | |
3 | Iussu igitur Domitiani Romam deducitur et deducto omnes capilli pro derisione a capite preciduntur ac flagellatus ante portam urbis que Latina dicitur in doleum feruentis olei igne desubter candente mitti iubetur. | |
4 | Nullum tamen ibidem dolorem sensit, sed penitus illesum exiuit, non adustus, sed unctus. | |
5 | Quod uidens Domitianus obstupuit et ipsum occidere timuit. | |
6 | In illo igitur loco a christianis ecclesia fabricatur et dies illa tamquam dies sui martyrii sollempnizatur. | |
7 | Cum ergo nec sic a predicatione Christi cessaret, iussu Domitiani in Pathmos csg582.249 insulam relegatus est. | |
8 | Nec tamen imperatores Romani apostolos persequebantur quia Christum predicabant, cum ipsi nullum deum respuerent, sed quia ipsum sine senatus auctoritate deificatum aiebant, quod ipsi de Nerone fieri prohibuerant. | |
9 | Vnde legitur in hystoria ecclesiastica quod, cum Pylatus quadam uice ad Tyberium epistolas de Christo misisset et ipse Tyberius eius fidem a Romanis recipi assentiret, senatus omnino respuit ex eo quod non sui auctoritate deus uocatus fuit. | |
10 | Alia causa est que legitur in quadam chronica, ex eo quod Romanis prius non apparuerat. | |
11 | Alia causa est ex eo quod omnium deorum cultum cui Roma inseruiebat euacuabat. | |
12 | Alia causa est ex eo quod mundi despectum predicabat et Romani auari et ambitiosi erant. | |
13 | Christus etiam hoc fieri non permisit ne hoc humane potentie ascriberetur. | |
14 | Alia causa secundum magistrum Iohannem Beleth, quare imperatores et senatus apostolos et Christum persequebantur, erat quia uidebatur eis deus nimis superbus et inuidus eo quod consortem habere non dignaretur. | |
15 | Alia causa est quam Orosius refert, quia senatus indigne tulit quod Pylatus ad Tyberium et non ad senatum de Christi miraculis litteras destinauit et ideo eius consecrationem inter deos fieri noluit; unde iratus Tyberius multos de senatoribus occidit et quosdam exilio dampnauit. | |
16 | Mater autem ipsius Iohannis audiens filium Rome detineri materna compassione permota Romam ad eum uisitandum accessit, sed dum uenisset et ipsum in exilium relegatum audisset indeque rediret, in Campania, ciuitate Verulana migrauit ad Christum. | |
17 | Cuius corpus in quodam specu sepultum multo tempore latuit, sed | |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS Report an Error or Make a Suggestion |
![]() | ![]() |