monumenta.ch Lactantius Placidus Show Session Trace
Search in Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum and in Codex 82347 Clm 6396 
 A,a     HELP
Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, LIBER VIII
Edition: R. D. Sweeney, Stuttgart, Leipzig, 1997
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(a20)
LIBER VIII bavPal.lat.1694.55 v-46
1 Hic liber continet indignationem Plutonis apud inferos quod rupta terra uenisset Amphiaraus eiusque de Ioue conquestionem eo quod contra ius legitimi foederis descendisset, mittentisque Furiam eique praecipientis diuersas regum Argiuorum mortes. Responsio Amphiarai ueniam postulantis uxoremque deuouentis. Nuntius Palaemon narrans Adrasto de hiatu terrae et morte Amphiarai. Desperatio omnium post mortem Amphiarai cum eius laudibus. Insultatio per noctem Thebanorum in excubiis. Epulatio, deinde electio Thiodamantis in locum Amphiarai eiusque placatio Terrae cum exsequiis Amphiarai et precibus. Eruptio in bellum. Hinc atque hinc diuersae mortes. Tydei maxima proelia. […] eius uerba bavPal.lat.1694.56 r et satisfactio apud Mineruam de aduerso fauore.
2 Mors Atyos, sponsi Ismenes.
3 Conquestio Ismenes de morte sponsi Atyos et eius cadaueris in urbem relatio.
4 Tydei insultatio Thebanis fugientibus et impetus contra Eteoclen.
5 Melanippi ex insidiis iaculatio.
6 Tydei debilitas et conquestio de fragilitate corporis humani et quemadmodum exedit caput Melanippi.
7 (PALLENTIBVS) INCIDIT VMBRIS uetus elocutio est per datiuum casum: incidit umbris pallentibus.
8 Claudius: 'herius recedens uesperi Numantinis incidit'.
9 At Terentius per accusatiuum protulit: 'ergo in eum incidit'
tamquam in rem periculosam.

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion
   

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik