monumenta.ch Paulus Diaconus Show Session Trace
Search in Paulus Diaconus, Historia Romana and in Codex 47185 Clm 3516 
 A,a     HELP
Paulus Diaconus, Historia Romana, II
Edition: H. Droiser, Berlin, 1879
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(11)
  medPlut.65.35.19 r   bnf5797.9-a20 bnf5796.8 r-18 LIBER SECVNDVS
1 Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post captam autem primo, dignitates mutatae sunt et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate.
2 hinc iam coepit Romana res crescere.
3 nam Camillus eo anno Vulscorum civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit et Aequorum urbem et Sutrinorum atque omnes deletis earundem exercitus occupavit et tres simul triumphos egit.
4 T. etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello venerunt, persecutus ad flumen Alliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsam Praenestem adgressus in dedi

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik