monumenta.ch > Anselmus Cantuariensis > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Anselmus Cantuariensis, De concordia praescientiae et praedestinationis, p1, p1, 1
Videntur quidem praescientia Dei et liberum arbitrium repugnare; quoniam ea quae Deus praescit, necesse est esse futura, et quae per liberum arbitrium fiunt, nulla necessitate proveniunt; sed si repugnant, impossibile est simul et praescientiam Dei esse, quae omnia praevidet, et aliquid per libertatem arbitrii fieri.